AAS 6 (1914), p. 188
paroeciam de Teixeira ab aliis de Patos et de Piamo usque ad Statum
Pernambucensem secemunt.
Dioecesim insuper Parahybensem, uti supra coarctatam, eadem
Sanctitas Sua a metropolitico iure ecclesiae Olindensis exemit et ad
metropolitanam dignitatem evexit; eidemque tamquam suffraganeas
assignavit novam dioecesim Cajazeirasensem et dioecesim Natalensem
iam exstantem, quam pariter subtraxit a metropolitico iure ecclesiae
Olindensis, huic tamen attribuens ceu suffraganeam sedem de Alagoas
usque modo subiectam archiepiscopo Ssmi Salvatoris de Bahia.
3 martii. — Goarctatis dioecesibus Tucsonensi, Dallasensi et Sancti
Antonii in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis, idem Ssmus
Dominus Elpasensem dioecesim erexit, cui assignavit quinque civiles
comitatus vulgo Grant, Luna, Dona Ana, Otero atque Eddy, nec non
portionem comitatus Sierra nuncupati, a dioecesi Tucsonensi avulsos;
item comitatus civiles EI Paso et Gulberson, seiunctos a Dallasensi
dioecesi; tandem tredecim comitatus a dioecesi S. Antonii subtractos
et vulgo dictos Presidio, Jeffdavis, Reeves, Brewster, Terrell, Pecos,
Grane, Ward, Loving, Winkler, Ector, Andrews et Gaines.
Hanc autem novam dioecesim Ssmus Dominus ceu suffraganeam
sedem subiecit metropolitanae ecclesiae Sanctae Fidei in America.
V.
IMMUTATIO FINIUM DIOECESUM.
Successivis sacrae Congregationis Consistorialis decretis Ssmus
D. N. Pius PP. X:
Die 9 februarii 1914, territorii portionem vulgo Ehrensberg et Harres,
a paroecia Pfaffenhofen et a dioecesi Augustana Vindelicorum avulsam,
paroeciae de Niederthann et archidioecesi Monacensi et Frisingensi perpetuo
aggregavit:
Die 4 martii 1914 oppidum vulgo Roseto Valfortore cum toto ei
adnexo territorio ab Arianensi dioecesi disiunxit et dioecesi Lucerinae
perpetuum in modum univit:
Die 2 aprilis 1914 integrum civile municipium de Fortaleza una cum
districtu de Aqua Vermelha ad alterum municipium vulgo Salinas pertinenti,
itemque territoriales portiones municipiorum civilium Arassuahyensis
et S. Michaelis de Jequitinhonha eadem Sanctitas Sua a dioecesi Montesclarensi
divisit et dioecesi Arassuahyensi perpetuo attribuit; dioecesi
vero Montesclarensi aggregavit alteram portionem civilis municipii de
Paracatu dicti, quam seiunxit a diocesi Uberabensi, cui subiecta erat.