AAS 6 (1914), p. 216
expetierunt vota, plausus excepit, spes magna prosequitur, firmiori
aptiorique muniamus disciplina, ut uberior suppetat facultas
ac spes educendi sacri ordinis ministros vitae sanctitatem
et catholicae doctrinae decora in Ecclesiae bonum prae se
ferentes. Quod itaque in religiosae rei incrementum cedat et:
Calabris Ecclesiis benevertat, fundato prope Catacium auctoritate
Nostra apostolica et a Nostro nomine, ut placuit, nuncupato
maiori Seminario legitimi collegii iura attribuimus,
idemque curae ac vigilantiae tradimus archiepiscoporum atque
episcoporum, quorum dioeceses finibus continentur trium civilium
provinciarum Regii, Consentiae et Catacii, ad leges quas
infra scriptae sunt regendum, moderandum.
I. Aedes Seminarii, fundus qui aedibus adiacet, quaeque
sive in fundo sive in aedibus sunt, in potestate Romani Pontificis
sunt perpetuoque erunt.
II. Seminarium regatur auctoritate apostolicae Sedis, quae
per sacram Congregationem Consistorialem quae visa fuerint
administrabit.
III. Seminarii aedes destinantur omnibus provinciarum,
quas supra nominavimus, clericis philosophiae ac theologiae
auditoribus: quorum quidem, nisi speciale suffragetur apostolicae
Sedis indultum, nemo poterit ad sacros Ordines promoveri
quin ibidem hisce vacaverit disciplinis.
IV. Liceat omnibus Calabriae Ordinariis Seminarium hoc
ut suum habere; illud, cum libuerit, adire; suos invisere clericos.
Attamen, ut idem pro omnibus sit disciplinae ordo, nemini
eorum fas esto peculiaria iussa, ne pro suis quidem clericis,
dare extra communes regulas atque inconsulto vel abnuente
Rectore.
V. Calabriae archiepiscopi atque episcopi in coetum coeant
singulis annis de rebus Instituto communibus consulturi. Hisce
vero in coetibus qui, non secus ac annuae episcopales collationes,
haberi poterunt in Seminarii aedibus, congregati archiepiscopi
atque episcopi de alumnorum disciplina ac moribus, de