AAS 6 (1914), p. 219

MOTU PROPRIO

DE DIOECESIBUS SUBURBICARIIS

PIUS PP. X
Edita a Nobis die xv aprilis anni MCMX Constitutio Apostolicae
Romanorum Pontificum ut ad effectum adducatur,
S. R. E. Cardinalibus, qui in Curia resident, consultis, iisque
magna consensione suffragantibus, haec Nos de apostolicae potestatis
plenitudine, Motu Proprio, statuimus :
Omnia, quaecumque sex Ecclesiae Suburbicariae habent in
bonis, posthac in unum cumulum collecta, Officio rei oeconomicae,
quod est apud S. Consilium Fidei propagandae, appellato
de Spoliis, administrentur: cuius administrationis ei quem
Cardinales Episcopi suum procuratorem dixerint, quotannis
erit reddenda ratio.
Horum annui reditus bonorum ita in Cardinales Episcopos
distribuentur, ut sena millia libellarum italicarum singuli accipiant,
proprio quidem Suffraganeo praebenda; quod vero, ea
summa detracta, superfuerit, in septem dividetur partes, quarum
Cardinalis Decanus habeat binas, ceteri singulas : ita, quae
Curiis Episcopalibus opus fuerint, suppeditare poterunt.
Iam, ut incommodis ac detrimentis occurratur quae frequens
mutatio sedium gignere consuevit, hoc ratum fixumque
esto, quod decrevimus, ut, quam quisque Cardinalis Episcopus
nactus est initio Sedem, in ea permaneat etiam cum Decani
gradum attigerit; tum enim dioecesim suam Ostiensi cumulabit.
Quare, perpetua coniunctione dirempta Veliternae dioecesis et
Ostiensis, cui quidem accidet ut cum alia atque alia dioecesi in
persona Cardinalis Decani coniungatur, hae Suburbicariae erunt
sedes : Portuensis et Sanctae Rufinae, Albanensis, Praenestina,
Sabinensis, Tusculana, Veliterna.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.