AAS 6 (1914), p. 29
quinquagesimo, eidem iterare incrementis in Gallia et alibi passim, uti
refers, aucto uberrimis. At vero non iteratae tantum benevolentiae
hasce tibi litteras volumus esse testes, sed et petitae nuncias gratiae.
Tuae enim, dilecte Fili, libenter concedentes postulationi, plenariae
Indulgentiae in forma Ecclesiae consueta quater lucrandae per annum
a die XXIX huius mensis decursurum, idque diebus a moderatore generali
Sodalitatis et ab Ordinario loci dicendis, iis omnibus facimus facultatem
qui Exolduni ac Romae aedem religiose adierint D. N. a sacro
Corde Iesu dicatam, vel alibi Sodalitatis eiusdem, si quae exstent, oratoria.
Valde utique velimus ut ex his beneficiis vis nova novusque ardor
Institutum pervadat, reique optatissimae auspicem esse volumus imploratam
a Nobis Patronae potentissimae opem et apostolicam benedictionem,
quam omnibus qui Sodalitati adsciti sunt socii, tibique, dilecte
Fili, nec non sacerdotibus tuae alumnis disciplinae, peramanter in Domino
impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die xx ianuarii MCMXIV, Pontificatus
Nostri anno undecimo.
PTUS PP. X
I.
DECRETUM.
ERIGITUR NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA DE LANG SON ET CAO BANG IN
TON-KIN.
Quo spirituales fructus huc usque in Ton-kin regionibus ab alumnis
Dominicianae ^provinciae Ssmi Rosarii insularum Philippinarum, tot
inter angustias feliciter percepti, felicius quoque, Domino iuvante,
augeantur in posterum, sacro huic Consilio Fidei Propagandae praeposito
visum est opportunum novam illic erigere Missionem in eamque
novos inducere sacros operarios ex eadem S. Patris Dominici Familia,
qui et ipsi confratrum suorum operam aemulentur. Hac itaque super
re cum mature actum fuerit in generali Congregatione habita die 15 ver-