AAS 6 (1914), p. 338
phia, cuius principia cum Materialismi, Monismi, Pantheismi,
Socialismi vtruque Modernismi erroribus aut communia sunt aut
certe non repugnant. Nam quae in philosophia sancti Thomae
sunt capita, non ea haberi debent in opinionum genere, de quibus
in utramque partem disputare licet, sed velut fundamenta
in quibus omnis naturalium divinarumque rerum scientia consistit
: quibus submotis aut quoquo modo depravatis, illud etiam
necessario consequitur, ut sacrarum disciplinarum alumni ne
ipsam quidem percipiant significationem verborum, quibus revelata
divinitus dogmata ab Ecclesiae magisterio proponuntur.
Itaque omnes qui philosophiae et sacrae theologiae tradendae
dant operam, illud admonitos iam voluimus, si ullum
vestigium, praesertim in metaphysicis, ab Aquinate discederent,
non sine magno detrimento fore. — Nunc vero hoc praeterea
edicimus, non modo non sequi Thomam, sed longissime a sancto
Doctore aberrare eos, qui, quae in ipsius philosophia principia
et pronuntiata maiora sunt, illa perverse interpretentur aut
prorsus contemnant. Quod si alicuius auctoris vel Sancti doctrina
a Nobis Nostrisve Decessoribus unquam comprobata est
singularibus cum laudibus atque ita etiam, ut ad laudes suasio
iussioque adderetur eius vulgandae et defendendae, facile intelligitur
eatenus comprobata, qua cum principiis Aquinatis cohaereret
aut iis haudquaquam repugnaret.
Haec declarare et praecipere Apostolici officii duximus, ut
in re maximi momenti, quotquot sunt ex utroque Clero, saeculari
et regulari, mentem voluntatemque Nostram et penitus
perspectam habeant, et ea, qua par est, alacritate diligentiaque
efficiant. Id autem peculiari quodam studio praestabunt christianae
philosophiae sacraeque theologiae magistri, qui quidem
probe meminisse debent non idcirco sibi factam esse potestatem
docendi, ut sua opinionum placita cum alumnis disciplinae
suae communicent, sed ut iis doctrinas Ecclesiae probatissimas
impertiant.
Iam, quod proprie attinet ad sacram theologiam, huius
quidem disciplinae studium semper eius luce philosophiae, quam