AAS 7 (1915), p. 121
v
Annus VII - Vol. VII Die 15 Martii 1915 Num. 5
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
S. CONGREGATIO CONSISTORIALIS
i
ERECTIO NOVAE DIOECESIS
Ssmus D. N. Benedictus PP. XV decreto S. Congregationis Consistorialis
diei 29 ianuarii 1915, per Apostolicas sub plumbo Litteras
expediendo, territorium dioecesis Antioquiensis, in republica Columbiana,
divisit in duas partes, et coarctata in parte septentrionali ipsa
dioecesi Antioquiensi, in parte meridionali novam dioecesim Iericoënsem
erexit, quam suffraganeam metropolitanae ecclesiae Medellinensis
constituit.
Nova autem dioecesis Iericoënsis eosdem quoquoversus habet fines,
quibus modo avulsa meridionalis pars ipsius dioecesis Antioquiensis
antea circumscribebatur ; excepto septentrionali latere, in quo ipsa
secernitur ab Antioquiensi per limites meridionales paroeciarum vulgo
Antioquia et Frontino; adeo ut nova dioecesis has quae sequuntur
complectatur paroecias, vulgo dictas : Jericò, Andes, Ama, Betania,
Betulia, Bolivar, Caycedo, Çaramanta, Concordia, Jardin, Puéblorrico,
Salgar, Támesis, Tarso, Urrao et Valparaiso.
II
TITOLI DIOECESIS IMMUTATIO
Decreto S. C. Consistorialis 12 februarii 1915 Ssmus Dominus
noster Benedictus XV de Apostolicae potestatis plenitudine, suppressa
antiqua Bisarchiensi denominatione, eamdem dioecesim eiusque pro