AAS 7 (1915), p. 321

enascitur r es iudicata; quamobrem S. Eota ulteriorem instantiam
denegavit.
Resolutionem hac de re captam ab H. S. T. necesse fuit submittere
confirmationi Auctoritatis Sanctitatis Vestrae. Nam in
can. 37 n. 4 Legis Propriae attribuitur Signaturae Apostolicae
cognitio « de expostulatione pro restitutione in integrum adversus
sententiam rotalem quae in rem iudicatam transierit ». At
causae matrimoniales, suapte natura, fruuntur privilegio ut in
iis ulteriores instantiae absolute impediri non possint exceptione
rei iudicatae, uti memorat et confirmât Const. Dei miseratione,
ubi cavetur : « salvo semper et firmo remanente iure seu
privilegio causarum matrimonialium quae ob cuiuscumque temporis
lapsum numquam transeunt in rem iudicatam ». Itaque ad
omnem dubitationem in posterum summovendam expedit, praescriptis
verbis decernere, Huius Supr. Trib. esse quoque cognoscere
de recursibus adversus sententias matrimoniales quas nec
iure appellationis, nec extraordinaria cognitione, pro natura
harum causarum, ad novum examen admittere censuit S. R.
Rota.
De alio capite competentiae Huic Sup. Trib. attributae, scilicet
de querela nullitatis contra sententiam rotalem expedit declarare,
heic non agi tantummodo de declaranda nullitate sententiae
quae adeo peccet in ius naturale aut positivum ut omni
destituatur fundamento iuris; hoc enim perpaucis in casibus
contingere usuvenit, attenta praecipue iurisprudentia Curiae
Romanae quae firmavit regulam: sententiam de se non esse
nullam nisi ex defectu aut citationis aut competentiae aut mandati.
Ast mens Principis certe fuit, dum constituit Supr. Trib.
Signaturae, subveniendi iis quoque qui exceptione rei iudicatae
repelluntur in S. Rota neque evincere valent sententiam nullitate
laborare, sed forte instructi sunt gravibus rationibus quae
non sinunt defendi, quocumque coram iudice, auctoritate rei iudicatae
sententiam latam manifeste vel contra legem vel non
satis perpensa factorum veritate. - Hisce tantummodo limitibus
continendam esse competentiam videtur intendisse ipsa Lex

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.