AAS 7 (1915), p. 403

stituta et legata dolendum est partim deleta esse, partim ab iis
neglegi qui minime omnium debeant. Huc accedit, ut ex iis ipsis,
quorum explorata religio est, non pauci redituum imminutione
cogantur, ad contrahendum Missarum numerum, supplices Apostolicam
Sedem adire.
• Nos igitur, denuo conscientiam eorum graviter onerantes,
qui suo hac in re officio non satisfaciant, caritate in defunctorum
animas, qua vel a pueris incensi sumus, vehementer impellimur,
ut omissa cum ingenti earum detrimento suffragia, quantum
in Nobis est, aliquo pacto suppleamus. Ea quidem miseratio
hodie maiorem in modum Nos permovet, cum, lucrosissimi
belli facibus Europae fere omni admotis, cernimus ante
Nostros paene oculos tantam hominum copiam, aetate florentium,
immaturam in proelio mortem occumbere; quorum animabus
expiandis etsi defutura non est propinquorum pietas,
eam tamen necessitati parem quis dixerit? Quandoquidem vero
communis omnium Pater divino consilio facti sumus, filios vita
functos, Nobis carissimos et desideratissimos, volumus, paterna
cum largitate, congesti e Christi Iesu meritis thesauri abunde
participes efficere.
Itaque, invocato caelestis Sapientiae lumine auditisque aliquot
Patribus S. R. E. Cardinalibus e Sacris Congregationibus
de disciplina Sacramentorum et Sacrorum Rituum, haec quae
sequuntur in perpetuum statuimus.
I. Liceat omnibus in Ecclesia universa Sacerdotibus, quo
die agitur Sollemnis Commemoratio omnium fidelium defunctorum,
ter sacrum facere; ea tamen lege, ut unam e tribus Missis
cuicumque maluerint applicare et stipem percipere queant;
teneantur vero, nulla stipe percepta, applicare alteram Missam
in suffragium omnium fidelium defunctorum, tertiam ad mentem
Summi Pontificis, quam satis superque declaravimus.
IL Quod Decessor Noster Clemens XIII Litteris die xix
mensis Maii a. MDCCLXI datis concessit, id est ut omnia altaria
essent eo ipso Sollemnis Commemorationis die privilegiata, id,
quatenus opus sit, auctoritate Nostra confirmamus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.