AAS 7 (1915), p. 563
quae nempe non excedat summam 100 pesetarum, compositio plenum
suum sortitur effectum, ipso facto sumendi Bullas Compositionis,
quin opus sit ad quempiam recurrere.
Nota bene. - Nihil determinatur quoad quantitatem solvendam ratione
compositionis, par. III et IV; quia, cum in compositione respiciendum
sit animarum bonum, et consequenter iudicium quantitatis solvendae
pendeat a variis practicis circumstantiis, unde' aliquando etiam, ut
habetur par. V, totum sit simpliciter remittendum, praeter solutam
pro Summario taxam, remittitur prudenti arbitrio, omnibus bene perpensis,
determinatio quantitatis solvendae. Qua in re, ut patet ex dictis,
scrupolose procedendum non est, et potius cum liberalitate, quam cum
rigore.
Indultum « quoad Iggem abstinentiae et ieiunii ».
I. Omnibus absolute, quacumque die, et quavis refectione, licet
uti condimentis ex quovis adipe, ex butyro, ex margarina, et aliis similibus
condimentis; itemque licet comedere lacticinia et etiam ova, eodem
modo, id est, quavis die et refectione.
II. Abstinentia a carne et a iure carnis servanda est tantum
feriis sextis Quadragesimae, Quatuor Temporum, nec non tribus Pervigiliis
Pentecostes, Assumptionis B. V. Mariae in Caelum, Nativitatis
Domini Nostri Iesu Christi.
III. Ieiunium servandum tantum erit feriis IV et VI nec non sabbatis
Quadragesimae, et tribus pervigiliis, praecedenti par. II notatis.
Pervigilium Nativitatis anticipatur ac remittitur ad Sabbatum proxime
praecedentium Quatuor Temporum.
Nec vetitum est pisces ac carnes in eadem refectione permiscere
diebus ieiunii et dominicis Quadragesimae.
VI. Omnes possunt ex rationabili et iusto motivo a propriis confessariis
dispensari a lege abstinentiae et ieiunii.
Conditiones circa usum praecedentis indulti.
Indulto par. I et II, integra manet lex ieiunii, seu unicae comestionis
per diem, pro illis qui ieiunare tenentur, secundum par. III.
Eodem Indulto non fruuntur, nisi illi tantum, qui sumpserint praesens
Summarium et Summaria indulgentiarum ac divinorum officiorum,
et solverint taxatam eleemosynam, applicandam in beneficium Seminariorum
et alios pios fines a S. Sede assignatos.
Indultum hoc sumi potest Summario collectivo pro se ei tota familia
extensive ad quoslibet familiares, hospites etiam ad brevissimum tempus,