AAS 7 (1915), p. 566

hunc caritatis ignem, qui in Christi Corde sempiternus ardet, fideles
studiose conciperent, Deum pro viribus amareni, atque inter se diligerent.
Quae cum ita sint, insequentem Nobis exhibitam precationem Apostolica
Auctoritate ratam hisce Litteris habemus, eamque post auditos
VV. FF. NN. S. R. E. Cardinales Inquisitores Generales, caelestibus
Ecclesiae thesauris, quorum Altissimus Nos dispensatores esse voluit,
libenti quidem animo locupletamus. Quare omnibus ac singulis ex utroque
sexu Christifidelibus, qui ubique gentium eandem, quae subiicitur^ precem,
et cuius exemplar in tabulario Brevium Apostolicorum asservari iubemus,
corde saltem contriti, quolibet idiomate, dummodo versio sit fidelis,
recitaverint, quoties id egerint, centum dies de iniunctis eis, seu alias
quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus.
Quam indulgentiam etiam animabus in purgatorio igne detentis quae,
Deo caritate coniunctae, ab hac luce migraverint, per modum suffragii
applicari posse impertimus. Volumus autem ut praesentium Litterarum
transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici
subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis,
eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si
forent exhibitae vel ostensae.
Praesentibus perpetuo valituris. In contrarium facientibus non obstantibus
quibuscumque.

Preghiera al Sacro Cuore di Gesù.

« O Cuore Santissimo di Gesù! O fonte di ogni bene! Io vi adoro^
« vi amo, e pentito vivamente dei peccati miei, vi presento questo mio
« povero cuore. Rendetelo umile, paziente, puro e in tutto conforme ai
« desideri vostri. Fate, o buon Gesù, che io viva in voi e per voi. Pro-
« teggetemi nei pericoli, consolatemi nelle afflizioni, concedetemi la sanità
« del corpo, soccorso nei miei bisogni temporali, la vostra benedizione
« in tutte le mie opere, e la grazia di una santa morte ».

Datum Romae, apud S Petrum, sub annulo Piscatoris, die iv decembris
anno MCMXV, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
L.$S.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.