AAS 9 (1917), p. 20

fiat; hoc est requiri putat, tamquam praeviam necessariam conditionem,
ut aliquis christifidelis maior opus quoddam bonum peragat, seu
ponat, cui applicari valeant merita et satisfactiones Christi quae sunt
in thesauro Ecclesiae hominibus applicabilia, adeo ut fructus Sacrorum
omissorum aequipollenter obtineri queat.
Hoc autem opus bonum, quum, prout patet ex dictis, non secus
ac in ceteris indulgentiae formis sit tantummodo causa motiva, non
effectiva, minime requiritur proportionatum ad condonationis effectum:
ut praeclare docet Angelicus : « Non enim causa remissionis effectiva est
«*vel devotio vel labor vel datum recipientis indulgentiam, aut causa
« pro qua datur indulgentia; unde non oportet ad aliquid horum pro-
« portionare quantitatem remissionis, sed ad merita Ecclesiae, quae
« semper superabundant » (Suppl., q. 25, art. 2 in corp.). Ac praeterea:
« Causa motiva non requiritur ad hoc quod secundum eam mensurari
« debeat remissio poenae, sed ad hoc quod intentio illorum, quorum
« merita communicantur, ad istum pervenire possit » (Suppl., q. 25,
art. 2, ad 5). Hinc est, iuxta Consultorem, ut opus bonum quod necessario
requiritur peragendum, quasi causa motiva petitae condonationis,
qualiscumque fuerit numerus Missarum supplendarum, constitui possit
vel in una Missa; per communicationem enim virtutis Sacrificii Crucis,
quae est in thesauro Ecclesiae, augescet fractus huius Missae, ita ut
pertingat ad valorem plurium quae neglectae fuerunt.
Hucusque votum Consultoris.
Ex officio, praxim S. C. quod spectat, recolebatur, post Lucidi, De
Visit. Ss. Liminum, vol. II, § VIII, art. 5, n. 80 ss., hanc quoque S. C. C,
etiamsi supremam a Summo Pontifice hac in re facultatem obtineat, in
examine petitarum absolutionum missarum nonnullas pro constante
disciplina normas adoptasse, quas idem scriptor, Lucidi, hisce complectitur:
«Absolutio pro praeteritis omissionibus remissionem et con-
« donationem praesefert a persolvendo eo, quod iure debetur. Iamvero
« huiusmodi indulgentiam adhiberi vetant decreta de celebr. Missar.,
« § 25, insuper, nisi ex rationabili causa seu aequa commiseratione.
« Quin imo si quis, sub malitiosa vel irrationabili spe absolutionis huius-
« modi consequendae Missarum celebrationem omittere praesumpserit,
« diserte in iisdem decretis declaratur, hoc in casu, gratiam nullimode
« suffragari, et huiusmodi spes, utpote irrationabilis et illicita, damnatur
« ac reprobatur.
« Quapropter S. C. Concilii, tunc solum absolutionem pro praete-
« ritis omissionibus impertiri consuevit, cum dilucide pateat absque
« culpa Missas celebratas non fuisse, nec ceteroquin tantus supersit redi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.