AAS 9 (1917), p. 28

non esse, ita immensi est praeconii, bonum etiam inter malos extitisse
(Lib. 1, cap. 1).
Quae ita quum se habeant, libet gratulari,' causam Beatificationis
Servi Dei Michaelis Garicoits, Fundatoris Congregationis Presbyterorum
a Sacratissimo Corde Iesu, dignam esse habitam, quae a rec. me.
Leone Pp. XIII sacrorum rituum Congregationi cognoscenda committeretur,
eamdemque, introducta quum fuerit, incoeptum actorum cursum
alacriter feliciterque fuisse subinde prosecutam adeo, ut, adhinc biennium,
super virtutibus heroicis instituere licuerit actionem. De qua, ceu
scite sapienterque est in more positum, ter fuit disceptatum: primo
nempe in Congregatione antepraeparatoria, secundo in Congregatione
praeparatoria et tertio denique in Congregatione generali, die vigesima
octava mox elapsi mensis novembris, coram Sanctissimo Domino nostro
Benedicto Papa XV coacta. In qua a Reverendissimo Cardinali Ludovico
Billot, causae Relatore, sequens ad discutiendum propositum est Dubium :
An constet de virtutibus theologalibus fide, spe et caritate in Deum ac proximum,
nec non de cardinalibus prudentia, iustitia, fortitudine ac temperantia
earumque adnexis venerabilis Servi Dei Michaelis Garicoits, in
gradu heroico, in casu et ad effectum, de quo agitur ? Reverendissimi Cardinales
et Patres Consultores sua quisque ex ordine tulerunt suffragia,
quae intento laetoque animo Sanctissimus Dominus noster est prosecutus,
sed mentem Suam aperire distulit, ratus, in re tam gravi, diuturnis
precibus sibi concedendum esse spatium.
Hodierna autem die Dominica secunda Adventus, sacro devotissime
peracto, arcessiri iussit Reverendissimus Cardinales Antonium Vico,
episcopum Portuensem et S. Rufinae, sacrae Rituum Congregationi
Pro-Praefectum, et Ludovicum JBillot, causae Relatorem, una cum R. P.
D. Angelo Mariani, Fidei Promotore, meque insimul infrascripto Secretario,
eisque adstantibus, solemniter pronuntiavit: Constare de virtutibus
theologalibus fide, spe et caritate in Deum ac proximum, nec non de
cardinalibus prudentia, iustitia, fortitudine ac temperantia earumque
adnexis venerabilis Servi Dei Michaelis Garicoits, in gradu heroico, in
casu et ad effectum, de quo agitur.
Hoc Decretum publici iuris fieri et in acta sacrae Rituum Congregationis
referri mandavit quarto idus decembris anno MGMXVI.

}$i A. CARD. VICO, EP. PORTUEN. ET S. RUFINAE,
S. R. G. Pro-Praefectus.
L. © S.
Alexander Verde, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.