AAS 9 (1917), p. 530

Utinam dilectis ex Oriente filiis, divino munere, contingat in
possessionem pristinae prosperitatis et gloriae aliquando restitui:
Nos interea, Nostrarum partium memores, dabimus diligenter
operam ut ecclesiarum orientalium afilictas res, quantum est
in Nobis, relevemus.
Itaque deliberatum Nobis est pro unitis, qui dicuntur, orientalibus
propriam Sacram Congregationem instituere, cuius Nosmet
ipsi geramus, Nostrique deinceps successores, praefecturam.
Quae enim pro negotiis ritus orientalis usque adhuc fuit, Pii IX, f .r.
decessoris Nostri auctoritate iussuque condita, cum S. Congregationi
de Propaganda Fide adiuncta esset, ut huius quasi quaedam
accessio posset videri, non ignoramus aliquos fuisse non bene
erga Apostolicam Sedem animatos, acpiibus Romani Pontifices
inde arguerentur catholicos Orientales parvi pendere, eosque Latinis
velle subiectos. Huiusmodi criminationes etsi quisquis res
ex veritate aestimat, videt inanes esse, volumus tamen de huius
Apostolicae Sedis in Orientales benevolentia constare ita ut dubitare
iam liceat nemini. Et nostri quidem Orientales, cum videant
Pontificem. Maximum suis utilitatibus ipsum prospicere,
intelligent profecto non posse Apostolicam Sedem se eis amantiorem
ostendere. E ceteris autem libet confidere iam non fore
qui Latinos in suspicionem Orientalibus adducant, cum vel
ex hac re sit manifestum, in Ecclesia Iesu Christi, ut quae non
latina sit, non graeca, non slavonica, sed catholica, nullum inter
eius filios intercedere discrimen, eosque, sive latinos, sive graecos,
sive slavos, sive aliarum nationum, omnes apud hanc Apostolicam
Sedem eumdem locum obtinere.
Quare de apostolicae potestatis plenitudine haec Motu proprio
statuimus et sancimus :

I. Sacra Congregatio de Propaganda Fide pro negotiis ritus
orientalis die xxx mensis novembris huius anni esse desinat.
II. Seorsum" a S. Congregatione de Propaganda Fide,
S. Congregatio pro Ecclesia Orientali sit a die i mensis insequentis:
cui quidem praeerit ipse Summus Pontifex. Ea compie-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.