ASS 1 (1865-66), p. 153

PAROECIAE.
expediret potius eidem Parocho, bonorum ecclesiae ac beneficii
parochialis administrationem interdicere. Hoc enim iuris remedium
quod in pródigos adhibendum dictat lex civilis, iusta de
causa adhibetur in casu quo Parochus prodigorum more, neque
modum neque finem in contrahendis nominibus agnoscit. Administratori
vero ab Episcopo deputando committi posset ut reditus
qui, subductis necessariis ad decentem Parochi exhibitionem, supererat,
in distrahendis nominibus, et in ecclesiae fabrica redintegranda
rependeret.

RESCRIPTUM. — Sacra Congregatio Concilii die 81 Martii 1860
rescribendum censuit huic quaestioni per summ, precum expositae:
non esse locum privatimi beneficii, sed potius deputationi ecclesiastici
viri Administratoris super bonis tam paroeciae quam fabricae,
qui subductis necessariis ad decentem Parochi exhibitionem,
superextantes reditus eroget in dimissionem aeris alieni.

U S, CONGREGATIONE EPISCOPORUM ET REGOLABILI

SUPER DELIBERATIONE CAPITULARI
AC NOMINATIONE.

28 Iulii 1865.

Compendi um facti. Canonicus Ecclesiae Cathedralis civitatis
A., qua Executor testamentarius ultimae voluntatis Caroli,
die 3 Aprilis 1843 Capellaniam ecclesiasticam ab hoc in eadem
ecclesia praescriptam, canonice erigendam curavit, praehabito rite
Capituli consensu, additisque conditionibus, ut Capellanus choro
inserviret, pro Capellanis absentibus sese pararet (idest Sacerdoti
celebranti ministerium ad altare praeberet), Cantoribus in cantu
Gregoriano suppetias ferret (idque onus non a Testatore sed a

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.