ASS 18 (1885), p. 338
auctoque privilegiis ii, qui illum emiserunt. Quae quidem sa. me.
Pius Papa IX Decreto Sac. Congregationis Indulgentiis Sacrisque
Reliquiis praepositae dato die 20 Novembris 1854 confirmavit, auxit
et ad universos Christifideles extendit.
Iamvero de huius oblationis obiecto, de eiusdem actus essentialibus
conditionibus et de Indulgentiis ac Privilegiis eidem adnexis
identidem dubia oborta sunt. Siquidem dubitatum est, num inter
opera satisfactoria comprehendi debeant et Indulgentiae quas Christifidelis,
dum vivit, potest lucrari ; et num qui Actum heroicum
elicuit ei satisfaciat, quamvis sibi reservet et applicet eas Indulgentias,
quae pro vivis conceduntur. Insuper disceptatio mota est,
quod attinet ad piam praxim faciendi oblationem satisfactionum et
suffragiorum in Manus B. Virginis Mariae, nonnullis tuentibus
necessitatem huius oblationis in Manus Beatae Virginis pro Indulgentiarum
consecutione et privilegiorum usu , aliis refragantibus.
Tandem dubia nonnulla invaluerunt de modo, quo Indulgentiae Plenariae
animabus Purgatorii applicari possint aut debeant ab iis,
qui Actum heroicum charitatis emiserunt.
Quare ut ea quae obscura hac in re videbantur, clarescerent, et
quae incerta, certa evaderent, Patribus Cardinalibus Sac. Congregationis
Indulgentiarum Dubia quae sequuntur proposita fuerunt
dirimenda :
I. Utrum inter opera satisfactoria quae in Actu heroico charitatis
offeruntur pro animabus Purgatorii , comprehendantur etiam
Indulgentiae quae declaratae fuerunt a Summis Pontificibus applicabiles
Christifidelibus defunctis?
II. Utrum oblationi isti satisfiat ab iis, qui sibi reservare velint
Indulgentias, quae pro vivis conceduntur ; vel sint hae Indulgentiae
ad satisfaciendum pio proposito Defunctis applicandae iuxta
Indultum a Summo Pontifice concessum emittentibus Actum heroicum
charitatis?
III. Utrum 1° Actus heroici charitatis pars integralis, vel praescripta
ad privilegiorum participationem conditio sit, ut propriae
satisfactiones omnes atque Indulgentiae non modo pro Purgatorii
animabus offerantur, sed etiam ut Bmae Virgini, prout ipsi placuerit,
distribuendae, relinquantur? vel 2° haec in Virginis Manus
veluti consignatio habenda sit dumtaxat pia Actui accessoria devotio
Christifidelibus commendanda?
IV. Utrum Plenariae Indulgentiae quas Christifideles Actum
heroicum charitatis emittentes lucrantur tum ob sacram Commu-