ASS 19 (1886-87), p. 347

V. Inter praesentes immobilia decem annis praescribi ;
et nomine rerum immobilium venire etiam beneficia, census,
redditus, usus fructus; quia ista omnia fixa manendo instar
immobilium afferunt fructum. (1)

EX S. RITUUM CONGREGATIONE

DECRETUM Westmonasterien. confirmationis oultus beatorum martyrum
Ioannis Cardinalis Fisher, Thomae More et Sociorum in odium fidei
ab anno 1535 ad 1583 in Anglia interemptorum.

Anglia Sanctorum insula ac Deiparae Virginis dos olim appellata,
quemadmodum a primis usque Ecclesiae saeculis plurimorum
Martyrum Passionibus illustrata fuerat, ita etiam cum diro schismate
a Romanae Sedis obedientia et communione saeculo XVI
avulsa est, eorum testimonio non caruit, qui pro huius Sedis dignitate
et orthodoxae Fidei veritate vitas suas cum sanguine
ponere non dubitarunt (Gregorius XIII Constit. Quoniam divinae
bonitati kalendis Maii .1579). Huic praeclarissimae catervae nihil
penitus deest quod eam tum compleat, tum ornet : non purpurae
romanae maiestas, non venerabilis Episcoporum honor, non Cleri
utriusque fortitudo, non sexus infirmions inexpugnabilis firmitas.
Hos inter eminet IOANNES FISHER Episcopus Hoffensis, et S. R. E.
Cardinalis, quem in suis Litteris Paulus III appellat sanctitate
conspicuum, doctrina celebrem, aetate venerabilem, illius regni
ac totius ubique Cleri decus et ornamentum. A quo seiungi nequit
vir saecularis THOMAS MORE Angliae Cancellarius, quem idem
Pontifex meritis extollit laudibus, utpote doctrina litterarum sacrarum
excellentem, et veritatem adserere ausum. Idcirco praeclarissimi
quique rerum ecclesiasticarum scriptores unanimi censent
calculo eos omnes pro tuenda, restituenda, et conservanda Catholica
Fide sanguinem fudisse. Quin etiam Gregorius XIII plura in

(1) Recole Vol. X, 173, abi quaestio notanda relata fuit circa patrimonia
sacra; Vol. XII, 569 et Vol. XIII, 4.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.