ASS 19 (1886-87), p. 349
RICARDUS KIRKMAN - IACOBUS HUDSON seu TOMPSON - GULIELMUS HART -
RICARDUS THIRKELD - THOMAS WOODHOUSE et PLUMTREE. Item tres
Sacerdotes e Societate Iesu, EDMUNDUS CAMPION - ALEXANDER BRIANT,
et THOMAS COTTAM. Denique IOANNES STOREY, Iuris utriusque Doctor
- IOANNES FELTON, et THOMAS SHER-WOOD, laici.
Horum tamen Martyrum causa ad haec usque tempora nunquam
agitari coeperat. Olim quidem, anno 1860, cl. me. Cardinalis Nicolaus
Wiseman Archiepiscopus Westmonasteriensis, aliique Angliae
Episcopi sa. me. Pio IX Pontifici Maximo preces obtulerant, ut per
totam Angliam Festum institueretur in honorem omnium Sanctorum
Martyrum, nempe illorum etiam, qui licet nondum vindicat/,
recentioribus temporibus pro Catholica religione tuenda, et praesertim
pro auctoritate Sedis Apostolicae adserenda, per nefariorum
hominum manus occubuerunt, et ad sanguinem usque restiterunt.
Verumtamen cum, iuxta vigentem Sacrorum Rituum Congregationis
praxim, festum nonnisi de illis Dei Famulis institui
possit, quibus ecclesiasticus cultus a Sede Apostolica iam delatus,
et rite recognitus fuerit; preces illae nullum effectum sortitae sunt.
Quapropter postremis hisce annis novae preces per Eminentissimum
ac Revmum Dominum Cardinalem Henricum Manning, hodiernum
Archiepiscopum Westmonasteriensém, et alios Angliae Episcopos
ad Sanctissimum Dominum Nostrum Leonem XIII Pontificem Maximum
delatae sunt, una cum Ordinario Processu in Anglia confecto
, aliisque authenticis documentis , in quibus tum probationes
martyrii pro iis qui ab anno 1535 ad 1583 passi sunt, tum etiam
praedicta indulta Romanorum Pontificum pro prioribus illis, nuper
memoratis, continentur.
Placuit Sanctissimo Domino Nostro totius negocii cognitionem
peculiari Coetui aliquot S. R. E. Cardinalium, et Officialium Sacrorum
Rituum Congregationis committere ; praevia Exegesi per
R. P. D. Augustinum Caprara S. Fidei promotorem conficienda.
Qua in particulari Congregatione die 4 Decembris labentis anni ad
Vaticanum coadunata, infrascriptus Cardinalis Dominicus Bartolini
eidem Sacrae Congregationi Praefectus, et Causae relator, sequens
proposuit Dubium : u An, propter peculiaria Romanorum Pontificum
indulta, relate ad antiquiores Angliae Martyres , qui ab
anno 1535 ad 1583, pro fide catholica, et pro Romani Pontificis
in Ecclesia Primatu mortem obierunt, et quorum Passiones,
auctoritate Gregorii XIII Pont. Max. , in Templo SSmae Trinitatis
Anglorum de Urbe olim depictae, et Romae anno 1584,