ASS 23 (1890-91), p. 643

quos, collocandae mercedis libertate sublata, hoc ipso augendae
rei familiaris utilitatumque sibi comparandarum spe et facultate
despoliant.
Verum, quod maius est, remedium proponunt cum iustitia
aperte pugnans, quia possidere res privatim ut suas, ius est
homini a natura datum. — Revera hac etiam in re maxime inter
hominem et genus interest animantium ceterarum. Non enim
se ipsae regunt belluae, sed reguntur gubernanturque duplici
naturae instinctu : qui tum custodiunt experrectam in eis facultatem
agendi, viresque opportune evolvunt, tum etiam singulos
earum motus exsuscitant iidem et determinant. Altero instinctu
ad se vitamque tuendam, altero ad conservationem generis ducuntur
sui. Utrumque vero commode assequuntur earum rerum
usu quae adsunt, quaeque praesentes sunt : nec sane progredi
longius possent, quia solo sensu moventur rebusque singularibus
sensu perceptis. — Longe alia hominis natura. Inest
in eo tota simul ac perfecta vis naturae animantis, ideoque tributum
ex hac parte homini est, certe non minus quam generi
animantium omni, ut rerum corporearum fruatur bonis. Sed
natura animans quantumvis cumulate possessa, tantum abest
ut naturam circumscribat humanam, ut multo sit humana natura
inferior, et ad parendum huic obediendumque nata. Quod
eminet atque excellit in nobis, quod homini tribuit ut homo sit,
et a belluis differat genere toto, mens seu ratio est. Et ob hanc
caussam quod solum hoc animal est rationis particeps, bona
homini tribuere necesse est non utenda solum, quod est omnium
animantium commune, sed stabili perpetuoque iure possidenda,
neque ea dumtaxat quae usu consummatur, sed etiam
quae, nobis utentibus, permanent.
Quod magis etiam apparet, si hominum in se natura altius
spectetur. — Homo enim cum innumerabilia ratione comprehendat,
rebusque praesentibus adiungat, atque annectat futuras,
cumque actionum suarum sit ipse dominus, propterea sub lege
aeterna, sub potestate omnia providentissime gubernantis Dei,
se ipse gubernat providentia consilii sui: quamobrem in eius
est potestate res eligere quas ad consulendum sibi non modo
in praesens, sed etiam in reliquum tempus, maxime iudicet
idoneas. Ex quo consequitur, ut in homine esse non modo terrenorum
fructuum, sed ipsius terrae dominatum oporteat, quia
-e terrae fetu sibi res suppeditari videt ad futurum tempus ne

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.