ASS 23 (1890-91), p. 645

esse negant. Quod cum negant, fraudatum iri partis suo labore
rebus hominem, non vident. Ager quippe culturis manu atque
arte subactus habitum longe mutat: e silvestri frugifer, ex infecundo
ferax efficitur. Quibus autem rebus est melior factus,
illae sic solo inhaerent miscenturque penitus, ut maximam partem
nullo pacto sint separabiles a solo. Atqui id quemquam
potiri illoque perfrui, in quo alius desudavit, utrumne iustitia
patiatur? Quo modo effectae res caussam sequuntur a qua effectae
sunt, sic operae fructum ad eos ipsos qui operam dederint,
rectum est pertinere. Merito igitur universitas generis humani,
dissentientibus paucorum opinionibus nihil admodum
mota, studioseque naturam intuens, in ipsius lege naturae fundamentum
reperit partitionis bonorum, possessionesque privatas,
ut quae cum hominum natura pacatoque et tranquillo convictu
maxime congruant, omnium saeculorum usu consecravit.
— Leges autem civiles, quae, cum iustae sunt, virtutem suam
ab ipsa naturali lege ducunt, id ius, de quo loquimur, confirmant
ac vi etiam adhibenda tuentur. — Idem divinarum legum
sanxit auctoritas, quae vel appetere alienum gravissime vetant.
Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum,
non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius
sunt (1).
Iura vero istiusmodi, quae in hominibus insunt singulis,
multo validiora intelliguntur esse si cum officiis hominum in
convictu domestico apta et connexa spectentur. — In deligendo
genere vitae non est dubium, quin in potestate sit arbitrioque
singulorum alterutrum malle, aut Iesu Christi sectari de virginitate
consilium, aut maritali se vinclo obligare. Ius coniugii
naturale ac primigenum homini adimere, caussamve nuptiarum
praecipuam, Dei auctoritate initio constitutam, quoquo modo
€ircu inscribere lex hominum nulla potest. Crescite et mutipli-
•camini (2). En igitur familia, seu societas domestica, perparva
illa quidem, sed vera societas, eademque omni civitate antiquior;
cui propterea sua quaedam iura officiaque esse necesse est,
quae minime pendeant a republica. Quod igitur demonstravimus,
ius dominii personis singularibus natura tributum, id transferri
in hominem, qua caput est familiae, oportet : immo tanto

<1) Dent. v. 21.
<2) Gen. 1. 28.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.