ASS 23 (1890-91), p. 663

dicum censum pervenire. Neque enim efficaci ratione dirimi
caussam, de qua agitur, posse vidimus, nisi hoc sumpto et constituto,
ius privatorum bonorum sanctum esse oportere. Quamobrem
favere huic iuri leges debent, et, quoad potest, providere
ut quamplurimi ex multitudine rem habere malint. Quo
facto, praeclarae utilitates consecutura^ sunt : ac primum certe
aequior partitio bonorum. Vis enim commutationum civilium
in duas civium classes divisit urbes, immenso inter utramque
discrimine interiecto. Ex una parte factio praepotens, quia praedives
: quae cum operum et mercaturae universum genus sola
potiatur, facultatem omnem copiarum effectricem ad sua commoda
ac rationes trahit, atque in ipsa administratione reipublicae
non parum potest. Ex altera inops atque infirma multitudo,
exulcerato animo et ad turbas semper parato. Iamvero si plebis
excitetur industria in spem adipiscendi quippiam, quod solo
contineatur, sensim fiet ut alter ordo evadat finitimus alteri, sublato
inter summas divitias summamque e gestatem discrimine.
— Praeterea rerum, quas terra gignit, maior est abundantia futura.
Homines enim, cum se elaborare sciunt in suo, alacritatem
adhibent studiumque longe maius: immo prorsus adamare
terram instituunt sua manu percultam, unde non alimenta tantum,
sed etiam quamdam copiam et sibi et suis expectant. Ista
voluntatis alacritas, nemo non videt quam valde conferat ad
ubertatem fructum, augendasque divitias civitatis. Ex quo illud
tertio loco manabit commodi, ut qua in civitate homines editi
susceptique in lucem sint, ad eam facile retineantur: neque
enim patriam cum externa regione commutarent, si vitae degendae
tolerabilem daret patria facultatem. Non tamen ad haec
commoda perveniri nisi ea conditione potest, ut privatus census
ne exhauriatur immanitate tributorum et vectigalium. Ius enim
possidendi privatim bona cum non sit lege hominum sed natura
datum, non ipsum abolere, sed tantummodo ipsius usum
temperare et cum communi bono componere auctoritas publica
potest. Faciat igitur iniuste atque inhumane, si de bonis privatorum
plus aequo, tributorum nomine, detraxerit.

Postremo domini ipsique opifices multum hac in caussa possunt,
iis videlicet institutis, quorum ope et opportune subveniatur
indigentibus, et ordo alter propius accedat ad alterum. Numeranda
in hoc genere sodalitia ad suppetias mutuo ferendas :

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.