ASS 24 (1891-92), p. 441
RESOLUTIO. Sacra Cong. Concilii re disceptata sub die
12 Septembris 1891, censuit respondere: attentis peculiaribus
circumstantiis, iisque perdurantibus, pro gratia, ad,
triennium.
EX S. CONGR. S. R. U. INQUISITIONIS
DECRETUM quo statuitur, copulam carnalem, sponsalibus supervenientem,
non amplius censeri, ex praesumptione iuris, contractum coniugalem,
nec agnosci deinceps pro legitimo matrimonio illis in locis, quibus coniugia
clandestina pro validis habentur,
Consensus mutuus, unde matrimonia iusta nascuntur, non
verbis dumtaxat, sed aliis quoque signis exterioribus patefieri
ac declarari potest. Quamobrem Alexander III (1), Innocentius
III (2), et Gregorius IX (3), decessores Nostri, merito decreverunt
ut carnalis copula, si sponsalia de futuro certa ac
valida praecessissent, cum in iudicio tum extra iudicium pro
vero coniugio haberetur, nisi impedimentum canonicum obstitisset.
Et in hac iuris praesumptione tantum roboris inesse
voluerunt, ut firmum ipsa statueret sanciretque ius, nec probationem
contrariam ullam admitteret. Deinde vero matrimonia
clandestina, id est non praesente Parocho et duobus tribusve
testibus inita, quum Concilium Tridentinum (4) irrita infectaque
esse iussisset, ius illud priscum, ut erat necesse, valere desiit
ubicumque promulgata vel moribus usuque recepta Tridentina
lex. Quibus autem illa locis non viget, in iis semper Apostolicae
Sedis iudicium fuit, canones, quos indicavimus, ratos atque
(1) Cap. Veniens, de Sponsal.'
(2) Cap. Tua nos, eodem tit.
(3) Cap. Is qui fidem, eodem tit.
(4) Sess. XXIV, Cap. 1 de Reform, matrim.