ASS 26 (1893-94), p. 272
que firma prompta sunt argumenta, idem ut Hieronymus verissime
edixerit : « Qui sacrarum Scripturarum testimoniis roboratus
est, is est propugnaculum Ecclesiae (1) ». Quod si de vitae
morumque conformatione et disciplina quaeratur, larga indidem
et optima subsidia habituri suntj viri apostolici : plena sanctitatis
praescripta, suavitate et vi condita hortamenta, exempla
in omni virtutum genere insignia: gravissima accedit, ipsius
Dei nomine et verbis, praemiorum in aeternitatem promissio,
denunciatio poenarum.
Atque haec propria et singularis Scripturarum virtus, a
divino afflatu Spiritus Sancti profecta, ea est quae oratori sacro
auctoritatem addit, apostolicam praebet dicendi libertatem, nervosam
victricemque tribuit eloquentiam. Quisquis enim divini
verbi spiritum et robur eloquendo refert, ille, non loquitur in
sermone tantum, sed et in virtute et in Spiritu Saneto et in plenitudine
multa (2). Quamobrem ii dicendi sunt praepostere improvideque
facere, qui ita conciones de religione habent et praecepta
divina enuntiant, nihil ut fere afferant nisi humanae scientiae
et prudentiae verba, suis magis argumentis quam divinis
innixi. Istorum scilicet orationem, quantumvis nitentem luminibus,
languescere et frigere necesse est, utpote quae igne careat
sermonis Dei (3), eamdemque longe abesse ab illa, qua divinus
sermo pollet virtute : Vivus est enim sermo Dei et efficax et
penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem
animae ac spiritus (4). Quamquam, hoc etiam prudentiores
assentiendum est, inesse in sacris Litteris mire variam
et uberem magnisque dignam rebus eloquentiam : id quod Augustinus
pervidit diserteque arguit (5), atque res ipsa confirmat
praestantissimorum in oratoribus sacris, qui nomen suum assiduae
Bibliorum consuetudini piaeque meditationi se praecipue
debere, grati Deo affirmarunt.
Quae omnia SS. Patres cognitione et usu quum exploratissimi
haberent, nunquam cessarunt in divinis Litteris earumque
fructibus collaudandis. Eas enimvero crebris locis appellant
vel thesaurum locupletissimum doctrinarum caelestium (6), vel
(1) In Is. Liv, 12.
(2) I Thess. I, 5.
(3) Ierem, xxiir, 29.
(4) Hebr. iv, 12.
(5) De doctr.. chr., iv, 6, 7.
(6) S. Chrys. in Gen. hom. 21, 2; hom. 60. 3; S. Aug. de disnipl. chr. 2.