ASS 26 (1893-94), p. 274

Sanctus summa liberalitate hominibus tradidit, neglectus iaceret
(1), optimis semper et institutis et legibus cavit. Ipsa enim
constituit, non solum magnam eorum partem ab omnibus suis
ministris in quotidiano sacrae psalmodiae officio legendam esse
et mente pia considerandam, sed eorumdem expositionem et
interpretationem in ecclesiis cathedralibus, in monasteriis, in
conventibus aliorum regularium, in quibus studia commode
vigere possint, per idoneos viros esse tradendam: diebus autem
saltem dominicis et festis solemnibus fideles salutaribus Evangelii
verbis pasci, restricte iussit (2). Item prudentiae debetur
diligentiaeque Ecclesiae cultus ille Scripturae sacrae per aetatem
omnem vividus et plurimae ferax utilitatis. — In quo, etiam
ad firmanda documenta hortationesque Nostras, iuvat commemorare
quemadmodum a religionis christianae initiis, quotquot
sanctitate vitae rerumque divinarum scientia floruerunt, ii sacris
in Litteris multi semper assiduique fuerint. Proximos Apostolorum
discipulos, in quibus Clementem Romanum, Ignatium
Antiochenum, Polycarpum, tum Apologetas, nominatim Iustinum
et Irenaeum, videmus epistolis et libris suis, sive ad tutelam
sive ad commendationem pertinerent catholicorum dogmatum,
e divinis maxime Litteris fidem, robur, gratiam omnem
pietatis arcessere. Scholis autem catecheticis ac theologicis in
multis sedibus episcoporum exortis, Alexandrina et Antiochena
celeberrimis, quae in eis habebatur institutio, non alia prope re,
nisi lectione, explicatione, defensione divini verbi scripti continebatur.
Inde plerique prodierunt Patres et scriptores, quorum
operosis studiis egregiisque libris consecuta tria circiter saecula
ita abundarunt, ut aetas biblicae exegeseos aurea iure ea sit
appellata. — Inter orientales principem locum tenet Origenes,
celeritate ingenii et laborum constantia admirabilis, cuius ex
plurimis scriptis et immenso Hexaplorum opere deinceps fere
omnes hauserunt. Adnumerandi plures, qui huius disciplinae
fines amplificarunt : ita, inter excellentiores tulit Alexandria
Clementem, Cyrillum ; Palaestina Eusebium, Cyrillum alterum :
Cappadocia Basilium Magnum, utrumque Gregorium, Nazianzenum
et Nyssenum ; Antiochia Ioannem illum Chrysostomum,
in quo huius peritia doctrinae cum summa eloquentia certavit.
Neque id praeclare minus apud occidentales. In multis qui se

(1) Conc. Trid. sess. v, decret, de reform. 1.
(2) Ibid. 1-2.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.