ASS 26 (1893-94), p. 284

roris discrimen incaute subeant, Rationalistarum capti fallaciis
apparataeque specie eruditionis. Erunt autem optime comparati,
si, qua Nosmetipsi monstravimus et praescripsimus via, philosophiae
et theologiae institutionem, eodem S. Thoma duce, religiose
coluerint penitusque perceperint. Ita recte incedent, quum
in re biblica, tum in ea theologiae parte quam positivam nominant,
in utraque laetissime progressum.
Doctrinam catholicam legitima et solerti sacrorum Bibliorum
interpretatione probasse, exposuisse, illustrasse, multum id quidem
est; altera tamen, eaque tam gravis momenti quam operis
laboriosi, pars remanet, ut ipsorum auctoritas integra quam
validissime asseratur. Quod quidem nullo alio pacto plene licebit
universeque assequi, nisi ex vivo et proprio magisterio
Ecclesiae ; quae per se ipsam, ob suam nempe admirabilem propagationem,
eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus
bonis fecunditatem, ob catholicam unitatem, incidamque stabilitatem,
magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis
et divinae suae legationis testimonium irrefragabile (1).
Quoniam vero divinum et infallibile magisterium Ecclesiae, in
auctoritate etiam sacrae Scripturae consistit, huius propterea,
fides saltem humana asserenda in primis vindicandaque est:
quibus ex libris, tamquam ex antiquitatis probatissimis testibus,
Christi Domini divinitas et legatio, Ecclesiae hierarchicae institutio,
primatus Petro et successoribus eius collatus, in tuto apertoque
collocentur. Ad hoc plurimum sane conducet, si plures sint e
sacro ordine paradores, qui hac etiam in parte pro fide dimicent
et impetus hostiles propulsent, induti praecipue armatura
Dei, quam suadet Apostolus (2), neque vero ad nova hostium
arma et praelia insueti. Quod pulcre in sacerdotum officiis sic
recenset Chrysostomus: «Ingens adhibendum est studium ut
Christi verbum habitet in nobis abundanter (3): neque enim ad
unum pugnae genus parati esse debemus, sed multiplex est
bellum et varii sunt hostes; neque iisdem omnes utuntur armis,
neque uno tantum modo nobiscum congredi moliuntur. Quare
opus est, ut is qui cum omnibus congressibus est, omnium
machinas artesque cognitas habeat, ut idem sit sagittarius et
funditor, tribunus et manipuli ductor, dux et miles, pedes et;

(1) Conc. Vat. sess. ITT, C. III . de fide.
(2) Epli. vi, 13, seqq.
(3) Cfr. Col. m, 16.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.