ASS 26 (1893-94), p. 287
aut quodam translationis modo, aut sicut communis sermo per
ea ferebat tempora, hodieque de multis fert rebus in quotidiana
vita, ipsos inter homines scientissimos. "Vulgari autem sermone
quum ea primo proprieque efferantur quae cadant sub sensus,
non dissimiliter scriptor sacer (monuitque et Doctor Angelicus)
« ea secutus est, quae sensibiliter apparent (1) », seu quae Deus
ipse, homines alloquens, ad eorum captum significavit humano
more. — Quod vero defensio Scripturae sanctae agenda strenue
est, non ex eo omnes aeque sententiae tuendae sunt, quas singuli
Patres aut qui deinceps interpretes in eadem declaranda
ediderint : qui, prout erant opiniones aetatis, in locis edisserendis
ubi physica aguntur, fortasse non ita semper iudicaverunt
ex veritate, ut quaedam posuerint, quae nunc minus probentur.
Quocirca studiose dignoscendum in illorum interpretationibus,
quaenam reapse tradant tamquam spectantia ad fidem aut cum
ea maxime copulata, quaenam unanimi tradant consensu ;
namque « in his quae de necessitate fidei non sunt, licuit Sanctis
diversimode opinari, sicut et nobis », ut est S. Thomae sententia
(2). Qui et alio loco prudentissime habet: «Mihi videtur tutius
esse, huiusmodi, quae philosophi communiter senserunt,
et nostrae fidei non repugnant, nec sic esse asserenda ut dogmata
fidei, etsi aliquando sub nomine philosophorum introducantur,
nec sic esse neganda tamquam fidei contraria, ne sapientibus
huius mundi occasio contemnendi doctrinam fidei
praebeatur (3) ». Sane, quamquam ea, quae speculatores naturae
certis argumentis certa iam esse affirmarint, interpres ostendere
debet nihil Scripturis recte explicatis obsistere, ipsum tamen
ne fugiat, factum quandoque esse, ut certa quaedam ab
illis tradita, postea in dubitationem adducta sint et repudiata.
Quod si physicorum scriptores terminus disciplinae suae transgressi,
in provinciam philosophorum perversitate opinionum
invadane, eas interpres theologus philosophis mittat refutandas.
Haec ipsa deinde ad cognatas disciplinas, ad historiam praesertim,
iuvabit transferri. Dolendum enim, multos esse qui antiquitatis
monumenta, gentium mores et instituta, similiumque
rerum testimonia magni ii quidem laboribus perscrutentur et
proferant, sed eo saepius consilio, ut erroris labes in sacris Li-
(1) Summa theol. p. i, q. LXX , a. 1 ad S.
(2) In Sent. I I , dist. n, q. i, a. 3.
(3) Opuse, x.