ASS 29 (1896-97), p. 644

EPISTOLA ENCYCLICA Sanctissimi D. N. Leonis PP. XIII a> praesentia et virtute
mirifica Spiritus Sancti.

Divinum illud munus quod humani generis causa a Patre
acceptum Iesus Christus sanctissime obiit, sicut eo tamquam ad
ultimum spectat, ut homines vitae compotes fiant in sempiterna
gloria beatae, ita huc proxime attinet per saeculi cursum, ut
divinae gratiae habeant colantque vitam, quae tandem in vitam
floreat caelestem. Quamobrem omnes ad unum homines
cuiusvis nationis et linguae Redemptor ipse invitare ad sinum
Ecclesiae suae summa benignitate non cessat : Venite ad me
omnes ; Ego sum vita; Ego sum pastor bonus. Hic tamen secundum
altissima quaedam consilia, eiusmodi munus noluit
quidem per se in terris usquequaque conficere et explere ; verum
quod ipse traditum a Patre habuerat, idem Spiritui Sancto
tradidit perficiendum. Atque iucunda memoratu ea sunt quae
Christus, paulo ante quam terras relinqueret, in discipulorum
coetu affirmavit: Expedit vobis ut ego vadam: si enim non
abierOj Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam
eum ad vos (i). Haec enim affirmans, causam discessus sui
reditusque ad Patrem eam potissimum attulit, utilitatem ipsis
alumnis suis profecto accessuram ab adventu Spiritus Sancti :
quem quidem una monstravit, a se aeque mitti atque adeo
procedere sicut a Patre, eumdemque fore qui opus a semetipso
in mortali vita exactum, deprecatur, consolator, praeceptor, absolveret.
Multiplici nempe virtuti huiusce Spiritus, qui in procreatane
mundi ornavit caelos (2) et replevit orbem terrarum (3),
in eiusdem redemptione perfectio operis erat providentissime reservata.
— Iamvero Christi Servatoris, qui princeps pastorum
est et episcopus animarum nostrarum, exempla Nos imitari,
ipso opitulante, continenter studuimus; religiose insistentes idem
ipsius munus, Apostolis creditum in primisque Petro, cuius etiam
dignitas in indigno herede non deficit (4). Hoc adducti consilio,
quaecumque in perfunctione iam diuturna summi pontificatus

(1) Ioann. xvi, 7.
(2) Iob. XXXI, 13.
(3) Sap. I, 7.
(4) S. Leo M. ser. II. in o univ. ass. suae.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.