ASS 35 (1902-3), p. 236

sisse Scripturas, sed magisterio Ecclesiae interpretandas tradidisse;
« in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae
christianae pertinentium, eum pro vero sensu sacrae Scripturae
habendum esse, quem tenuit ac tenet sancta Mater Ecclesia,
cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum
sanctarum; atque ideo nemini licere contra hunc sensum
aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam
sacram interpretari » (1); eam esse divinorum naturam Librorum,
ut ad religiosam illam, qua involvuntur, obscuritatem
illustrandam subinde non valeant hermeneuticae leges, verum
dux et magistra divinitus data opus sit, Ecclesia; demum legitimum
divinae Scripturae sensum extra Ecclesiam neutiquam
reperiri, neque ab eis tradi posse qui magisterium ipsius auctoritatemque
repudiaverint. — Ergo viris qui de Consilio fuerint,
curandum sedulo, ut horum diligentior quotidie sit custodia
principiorum: adducanturque persuadendo, si qui forte'heterodoxos
admirantur praeter modum, ut magistram studiosius
observent audiantque Ecclesiam. Quamquam usu quidem venit
catholico interpreti, ut aliquid ex alienis auctoribus, maxime in
re critica, capiat adiumenti: sed cautione opus ac delectu .est.
Artis criticae disciplinam, quippe percipiendae penitus hagiographorum
sententiae perutilem, Nobis vehementer probantibus,
nostri excolant. Hanc ipsam facultatem, adhibita loco ope heterodoxorum,
Nobis non repugnantibus, iidem exacuant. Videant
tamen ne ex hac consuetudine intemperantiam iudicii
imbibant: siquidem in hanc saepe recidit artificium illud criticae,
ut aiunt, sublimioris; cuius periculosam temeritatem plus
semel Ipsi denuntiavimus.
Tertio loco, in eam studiorum horum partem quae proprie
est de exponendis Scripturis, cum latissime fidelium utilitati
pateat, singulares quasdam curas Consilium insumat. Ac de iis
quidem testimoniis, quorum sensus aut per sacros auctores aut
per Ecclesiam authentice declaratus sit, vix attinet dicere, convincendum
esse, eam interpretationem solam ad sanae hermeneuticae
leges posse probari. Sunt autem non pauca, de quibus
cum nulla extiterit adhuc certa et definita expositio Ecclesiae,
liceat privatis doctoribus eam, quam quisque probant, sequi
luerique sententiam: quibus tamen in locis cognitum est ana-

(1) Conc. Vatic. sess. III, cap. II, De revel.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.