ASS 36 (1903-4), p. 449

ACTA ROMANI PONTIFICIS

LITTERAE ENCYCLICAE

SS.mi D. N. Pii PP. X Iubilaeum extraordinarium orbi catholico indicentis, occasione
quinquagesimi anniversarii a dogmatica definitione Immaculatae B. M. V.
Conceptionis.

VENERABILIBUS FRATRIBUS
PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS
ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS

PIUS PP. x

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.

Ad diem illum laetissimum, brevi mensium intervallo, aetas
nos referet, quo, ante decem quinquennia, Pius IX decessor
Noster, sanctissimae memoriae pontifex, amplissima septus purpuratorum
patrum atque antistitum sacrorum corona, magisterii
inerrantis auctoritate, edixit ac promulgavit esse a Deo revelatum
beatissimam virginem Mariam, in primo instanti suae conceptionis,
ab omni originalis culpae labe fuisse immunem. Promulgationem
illam quo animo per omnium terrarum orbem
fideles, quibus iucunditatis publicae et gratulationis argumentis
exceperint nemo est qui ignoret ; ut plane, post hominum memoriam,
nulla voluntatis significatio data sit tum in augustam
Dei Matrem tum in Iesu Christi Vicarium, quae vel pateret latius,
vel communiori concordia exhiberetur. —Iam quid spe
bona nos prohibet, Venerabiles Fratres, dimidio quamvis saeculo
interiecto, fore ut, renovata Immaculatae Virginis recordatione,
laetitiae illius sanctae veluti imago vocis in animis nostris
resultet, et fidei atque amoris in Dei Matrem augustam
praeclara longinqui temporis spectacula iterentur ? Equidem ut
hoc aveamus ardenter pietas facit, quam Nos in Virginem beatissimam,
summa cum beneficentiae eius gratia, per omne tempus
fovimus : ut vero futurum certo expectemus facit catholicorum
omnium studium, promptum illud semper ac paratissimum
ad amoris atque honoris testimonia iterum iterumque

Aeta, Tom. XXXVI.. rase. CD XX VI II. 29

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.