ASS 36 (1903-4), p. 451

turos : Contrivit Dominus baculum impiorum. Conquievit et siluit
omnis terra, gavisa est et exultavit (1).
Anniversarius tamen dies, quinquagesimus ab adserto intaminato
Deiparae conceptu, cur singularem in christiano populo
ardorem animi excitare debeat, ratio Nobis extat potissimum
, Venerabiles Fratres, in eo, quod superioribus Litteris
encyclicis proposuimus, instaurare videlicet omnia in Christo.
Nam cui exploratum non sit nullum, praeterquam per Mariam,
•esse certius et expeditius iter ad universos cum Christo iungendos,
perque illum perfectam filiorum adoptionem assequendam
ut simus sancti et immaculati in conspectu Dei ? Profecto,
si vere Mariae dictum: Beata, quae cr edidisti, quoniam perfieientur
ea, quae dicta sunt tibi a Domino (2), ut nempe Dei
Filium conciperet pareretque ; si idcirco illum excepit utero, qui
Veritas natura est, ut novo ordine, nova nativitate generatus....
invisibilis in suis, visibilis fieret in nostris (3) : quum Dei Filius,
factus homo, auctor sit et consummator fidei nostrae ; opus
est omnino sanctissimam eius Matrem mysteriorum divinorum
participem ac veluti custodem agnoscere, in qua, tamquam in
fundamento post Christum nobilissimo, fidei saeculorum omnium
extruitur aedificatio.
Quid enim ? an non potuisset Deus restitutorem humani
generis ac fidei conditorem alia, quam per Virginem, via impertiri
nobis? Quia tamen aeterni providentiae Numinis visum
est ut Deum-Hominem per Mariam haberemus, quae illum,
Spiritu Sancto foecunda, suo gesta vit utero ; nobis nil plane superest,
nisi quod de Mariae manibus Christum recipiamus. Hinc
porro in Scripturis sanctis, quotiescumque de futura in nobis
gratia prophetatur; toties fere Servatur hominum cum sanctissima
eius Matre coniungitur. Emittetur a gnus dominator
terrae, sed de petra deserti: flos ascendet, attamen de radice
lesse. Mariam utique, serpentis caput conterentem, prospiciebat
Adam, obortasque maledicto lacrymas tenuit. Eam cogitavit
Noe, arca sospita inclusus ; Abraham nati nece prohibitus ;
Iacob scalam videns perque illam ascendentes et descendentes
angelos; Moyses miratus rubum, qui ardebat et non comburebatur;
David exsiliens et psallens dum adduceret aream Dei;

(1) Isai. XIV, 5 ei 7.
(2) Luc. I, 45.
(3) S. Leo M. Serai. 2. de Nativ. Domini, c. 2.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.