ASS 36 (1903-4), p. 462

magnam iterum testantes, qua plane ducimur, fore ut, ex hoc
Iubilaei munere extraordinario, auspice Virgine Immaculata a
Nobis concesso, quamplurimi, qui misere a Iesu Christo seiuncti
sunt, ad eum revertantur, atque in christiano populo virtutum
amor pietatisque ardor refloreat. Quinquaginta abhinc annos,
quum Pius decessor beatissimam Christi Matrem ab origine
labis nesciam fide catholica tenendam edixit, incredibilis, ut diximus,
caelestium gratiarum copia effundi in hasce terras visa
est; et, aucta in Virginem Deiparam spe, ad veterem populorum
religionem magna ubique accessio est allata. Quidnam
vero ampliora in posterum expectare prohibet ? In funesta sane
incidimus tempora ; ut prophetae verbis conqueri possimus
iure : Non est enim veritas, et non est misericordia, et non est
scientia Dei in terra. Mcdedictum, et mendacium, et homicidium,
et furtum, et adulterium inundaverunt (1). Attamen, in
hoc quasi maiorum diluvio, iridis instar Virgo clementissima
versatur ante oculos, faciendae pacis Deum inter et homines
quasi arbitra. Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum
foederis inter me et inter terram (2). Saeviat licet procella et
caelum atra nocte occupetur; nemo animi incertus esto. Mariae
adspectu placabitur Deus et parcet. Eritque areus in nubibus,
et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni (3).
Et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem
(4). Profecto si Mariae, ut par est, confidimus, praesertim
modo quum immaculatum eius conceptum alacriore studio celebrabimus;
nunc quoque illam sentiemus esse Virginem potentissimam,
quae serpentis caput virgineo pede contrivit (5).
Horum munerum auspicem, Venerabiles Fratres, vobis populisque
vestris Apostolicam benedictionem amantissime in Domino
impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die n februarii MCMIV, Pontificatus
Nostri anno primo.

PIUS PP. X

(1) Os. IV, 1-2.
(2) Gen. IX, 13.
(3) Ib. 16.
(4) Ib. 15.
(B) Off. Imm. Conc B. M. V.

~*^H^e :

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.