ASS 37 (1904-5), p. 130

EX COMMISSIONE CODIFICATRICE

Universitates quoque Studiorum in codificationis opus
concurrere debent.

Illme ac Rme Domine,
Perlegisti iam certe Litteras, quas Beatissimus Pater nuper
Motu proprio edidit de Ecclesiae legibus in unum redigendis
(i). Ea quippe Sanctitatis Suae mens est, ut universum
canonicum ius in canones seu articulos, ad formam recentiorum
Codicum, apte distribuatur, eodemque tempore, documenta,
post authenticas Corporis Iuris collectiones prodita,
ex quibus praefati canones seu articuli desumpti sunt, simul
colligantur. Ordo autem servandus hic plus minusve erit:
praemissa parte generali complectente titulos De Summa Trinitate
et fide catholica, De Constitutionibus, De Consuetudine,
De Rescriptis, quinque habebuntur libri : De Personis, De Sacramentis,
De Rebus et Locis sacris, De delictis et poenis, De
Iudiciis; qui tamen ordo, pro laboris a Consultoribus perficiendi
commoditate ab initio constitutus, poterit, si progressu
studiorum opportunum videbitur, immutari.
Iamvero valde exoptat Summus Pontifex ut amplissima,
cui Dominatio Tua praeest, studiorum Universitas in hoc arduum
gravissimumque opus concurrat. Hinc Tibi mandat, ut
ab istius Universitatis antecessoribus qui Iuri canonico tradendo
incumbunt, petas, ac deinde mihi quamprimum referas,
quasnam iuris canonici partes in articulos seu canones
redigere parati sint. Responso Tuo accepto, peculiaris Instructio
transmittetur, qua opportunae normae, ab ipsis hac
in re .servandae, eisdem antecessoribus tradentur.

(i) Cfr. Acta S. Sedis, vol. 36, p. 549.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.