ASS 37 (1904-5), p. 568
ferent, minora scilicet pro Equitibus simplicibus, pro superioribus
classibus maiora. Gerant Equités Crucem sinistro
pectoris latere dependentem e taenia serica rubro et nigro
distincta colore extremis oris rubris. Gerant Commendatores
Crucem eamdem maioris moduli, simili taenia collo circumducta
pendentem, galerum nigra ornent penna. Equités denique
a Magna Cruce gerant Crucem maximi moduli quae
fascia serica praelonga, binis Ordinis coloribus picta, dextero
humero sustineatur ; sinistro vestis lateri ad pectus innexum
proprium primae classis numisma maius deferant; albam galero
pennam imponant. Cum vero contingat ut viri ad gradum
Commendatorum evehendi egregiis iis meritis eniteant, quae
quasi potiora Pontificiae voluntatis testimonia exposcant, volumus,
ut sicuti fieri interdum solet in Ordinibus Gregoriano
et Piano, etiam Commendatores Ordinis Sancti Silvestri Papae
ex singulari prorsus gratia numismate uti queant minori, secundae
classis proprio sive Commendatorum, illudque ad pectus
sinistro lateri innexum gestent.
Quod vero attinet ad Ordinem Militiae auratae, sive ab
aureo calcari, sic auctoritate Nostra ab Ordine Sancti Silvestri
Papae seiunctum, animo repetentes vetustissimas et gloriosas
Ordinis illius memorias, Nos eum non solum ad pristinum
gradum restituere, sed novo etiam splendore cohonestare,
ac funditus sub coelesti Immaculatae Virginis patrocinio
per praesentes instaurare statuimus. Et sane cum Pontificia
Sedes Ordine Equestri careat, qui sit sub Virginis praesidio
constitutus, hoc potissimum anno, a solemni definitione Dogmatis
Immaculatae Conceptionis quinquagesimo, atque hac
tempestate qua tot tantaque mala videt lugetque christianus
orbis, placet Nobis huic Equestri Ordini in quem dumtaxat
fortissimi Ecclesiae Dei vindices atque adsertores erunt cooptandi,
coelestem Patronam Immaculatam illam Deiparam
Virginem adsignare, quae « terribilis sicut castrorüm acies
ordinata » draconis inferni caput victrix conteret. Quocirca