ASS 37 (1904-5), p. 571
Verum tamen expresse mandamus ne inter Equités eiusdem
Militiae discrimen contingat, sed unusquisque Ordo stemmata,
insignia, arma, atque ornamenta, a Sancta Sede praescripta
servet integerrime, ut praefata insignia Cruces, numismata,
vestes, enses, opera phrygia, atque ornamenta, tum
propria Ordinum supradictorum Sancti Silvestri Papae, Militiae
auratae, ac Militiae Iesu Christi, cum ceterorum quos Apostolica
Sedes conferre solet, sint adamussim confecta ad normam
exemplarium quae in Cancellaria Equestrium Ordinum,
penes Nostram a Brevibus Apostolicis Literis Secretariam,
iussimus asservari ; simulque prae oculis habeantur apposita
schemata, quae singulis vicibus, cuilibet Equestri dignitate aucto,
de more traduntur.
Haec statuimus, mandamus, praecipimus, decernentes praesentes
Literas firmas validas atque efficaces semper fore, suosque
plenarios atque integros effectus sortiri atque obtinere,
illisque ad quos spectat plenissime suffragari; irritumque et
inane si secus quidquam super his a quocumque quavis auctoritate
, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non
obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure
quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et ordinationibus
Apostolicis nec non supradictorum Equestrium Ordinum
etiam statutis, ceterisque contrariis licet speciali mentione dignis
quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum
sub anulo Piscatoris die 7 Februarii anno MDCCCCV, Pontificatus
Nostri anno secundo.
ALOISIUS Card. MACCHI