ASS 38 (1905-6), p. 404

advocetur eiusque fructibus amplissimis potiatur, quaestionem
praedictam huic Sacro Ordini examinandam ac definiendam
commisit.
Sacra igitur Concilii Congregatio in plenariis Comitiis
diei 16 mensis Dec. 1905 hanc rem ad examen accuratissimum
revocavit, et rationibus hinc inde adductis sedula maturitate
perpensis, ea quae sequuntur statuit ac declaravit:
i . Communio frequens et quotidiana, utpote a Christo0
Domino et a Catholica Ecclesia optatissima, omnibus Christifidelibus
cuiusvis ordinis aut conditionis pateat; ita ut nemo,
qui in statu gratiae sit et cum recta piaque mente ad s. mensam
accedat, prohiberi ab ea possit.
2 . Recta autem mens in eo est, ut qui ad sacram men-0
sam accedit non usui, aut vanitati, aut humanis rationibus
indulgeat, sed Dei placito satisfacere velit, ei arctius caritate
coniungi, ac divino illo pharmaco suis infirmitatibus ac
defectibus occurrere.
3 . Etsi quam maxime expediat ut frequenti et quotidiana0
Communione utentes, venialibus peccatis, saltem plene deliberatis,
eorumque affectu sint expertes, sufficit nihilominus
ut culpis mortalibus vacent, cum proposito se nunquam in
posterum peccaturos: quo sincero animi proposito, fieri non
potest quin quotidie communicantes a peccatis etiam venialibus,
ab eorumque affectu sensim se expédiant (i).
4 . Cum vero Sacramenta Novae Legis, etsi effectum0
suum ex opere operato sortiantur, maiorem tamen producant
effectum quo maiores dispositiones in iis suscipiendis
adhibeantur, idcirco curandum est ut sedula ad sacram Communionem
praeparatio antecedat, et congrua gratiarum actio
inde sequatur, iuxta uniuscuiusque vires, conditionem ac
officia.

(i) Ita docent S. Augustinus (epist. 118, cap.-3), S. Ambrosius (De sacram.,
lib. 4, cap. 6), S. Cyprianus (De Orat. Dom. 18), S. Beda (in ep. ad
Cor., cap. 11), S. Thomas (Summ. Theol., part. 3, q. y g, art. 8) etc. (N. R).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.