ASS 39 (1906), p. 204
mandatum iam magna ex parte ad exitum feliciter adduxit.
Itaque hisce omnibus mature perpensis, Nos Motu proprio
Congregationem tum super Disciplina Regulari tum de Statu
Regularium Ordinum penitus abolemus, abolitasque esse declaramus,
ac facultates ipsarum omnes in Sacram Congregationem
Episcoporum et Regularium perpetuo transferimus.
Quod autem his litteris decretum est, ratum firmumque auctoritate
Nostra Apostolica iubemus esse, contrariis quibusvis
minime obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die xxvi Maii anno millesimo
noningentésimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
PIUS PP. X
EX SECRETARIA BREVIUM
—^—
Sanctuarium B. M. Virginis de Caravaggio ad dignitatem
Basilicae Minoris evehitur.
PIUS PP. X
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Tempia Dei antiqua christiani populi religione celebria,
quae prae caeteris vetustate, structura et artis operum splendore
eniteant, Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum
vestigiis insistentes, peculiaribus titulis honoris cohonestare
pro re ac tempore satagimus. Hoc consilio nuper quinquagesimo
anno a memorabili dogmatica definitione, ex quo
Immaculatae Deiparae Virginis fulgentissimo diademati, novus
accessit ac potissimus splendor, novos liturgicos honores,
nempe Officium cum Missa proprium, in festo et per octavam
Apparitionis B. M. V. de Caravaggio (addita Missa
ritus etiam Ambrosiani), approbavimus et decrevimus. Nunc
autem cum Venerabilis Frater Ieremias Bonomelli Episcopus
Cremonen. una cum dilecto filio hodierno Sanctuarii Cara-