ASS 40 (1907), p. 593
LITTERAEENCYCLICAE
SS. D. N. Pii div. prov. PP. X ad Patriarchas, Primates, Archiepiscopos,
Episcopos, aliosque locorum Ordinarios pacem
et communionem cum Apostolica Sede habentes, de
modernistarum doctrinis (i).
AP PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES
PIUS PP. x
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.
Pascendi dominici gregis mandatum Nobis divinitus officium
id munus in primis a Christo assignatum habet, ut
traditae sanctis fidei depositum vigilantissime custodiat, repudiatis
profanis vocum novitatibus atque oppositionibus falsi
nominis scientiae. Quae quidem supremi providentia pastoris
nullo plane non tempore catholico agmini necessaria fuit :
«etenim, auctore humani generis hoste, nunquam defuere viri
loquentes perversa (2), vaniloqui et seductores (3), errantes et
in errorem mittentes (4). Verumtamen inimicorum crucis
(1) Decretum S. Officii diei 3 Iulii 1907, quo damnati sunt praecipui modernistarum
errores, mirifice illustratur ac perficitur per hodiernum providentis-
:simum ac momentosum Summi Pontificis documentum. Modo namque Pius PP. X,
vi supremi officii divinitus sibi collati, universum modernismi systema, quod
omnium haeresum collectionem merito definit, uno sub adspectu dilucide exponit
in iis quae ad philosophiam, fidem, theologiam, historiam, criticam, apologeticam
et reformationem pertinent; dein errorum nexum causasque intimius
scrutatur et indicat, atque demum remedia praescribit ad tam perniciosum malum
avertendum apta. Faxit Deus ut iuvenes praesertim ecclesiastici, qui e
peregrinis modernistarum doctrinis incaute decepti sunt, tandem aliquando vocem
Christi Vicarii clamanterri audiant, et erroneas abiicientes doctrinas ad bonam
frugem revertantur! Interea omnium nostrum erit debitas gratias reddere
Deo qui talem ac tantum nobis dedit Pontificem, qui fidelem populum ac clerum
de errore inter omnes perniciosissimo summa vigilantia ac fortitudine adanonuit
ab eoque liberavit (N. R.).
(2) Act. XX. 3o. — (3) Tit. i, io. — (4) II Tim. III, I3.
Acta S. Sedis, voi. XL, fase. 10. 38