ASS 41 (1908), p. 201
Epistola 20 r
ostentent catholicos, quum in ipsa intima religionis disciplina
auctoritatem privati doctoris, quamvis insignis, magisteria
Apostolicae Sedis anteponant. Quorum non modo tu contumaciam
coarguis, sed fallaciam. Nam, si in iis, quae hic ante
catholicam professionem scripserat, licet fortasse aliquid deprehendere,
quod similitudinem quamdam habeat cum certis
Modernistarum formulis, iure id negas istis suffragari: propterea
quod et longe alia ibidem est subiecta vocibus sententia,
aliudque scribentis est propositum, et ipse auctor, in
aditu ad Ecclesiam catholicam, omnia sua scripta Ecclesiae
ipsius auctoritati detulit, utique emendanda, si viderentur.
Quod autem ad libros attinet, quos magno vel numero vel
pondere confecit catholicus, vix opus est, cum hac haeresi
cognationem ab eis repellere. Etenim in luce Angliae, quod
nemo ignorat, sic Henricus Newman perpetuo causam catholicae
fidei scribendo egit, ut eius opera simul civibus suis
maxime esset salutaris, simul a decessoribus Nostris maximi
fieret: itaque dignus est habitus, quem Leo XIII, aestimator
certe sagax hominum atque rerum, Cardinalem diceret; cui
quidem in omni deinceps vita merito fuit carissimus. Profecto
in tanta lucubrationum eius copia quidpiam reperiri potest,
quod ab usitata theologorum ratione alienum videatur:
nihil potest, quod de ipsius fide suspicionem afferat. Recteque
affirmas, mirum non esse, si quum indicia haeresis novae
nulla apparerent, certis quibusdam in locis non ita cautum
adhibuit loquendi genus : sed perperam doloseque Modernistas
facere, qui illa verba, invito totius orationis contextu,
ad suam ipsorum sententiam detorqueant. Nos igitur gratulamur
tibi, quod memoriam optimi et sapientissimi viri, pro
tua scriptorum eius omnium notitia, egregie ab iniuria vindicaris:
simulque, quantum in te fuit, effeceris, ut inter populares
tuos, Anglos praesertim, iam desinant qui hoc nomine
abuti consueverunt, imperitos decipere. Atque utinam illi
auctorem rite sequantur Newman, non ita nempe ut praeiu-