ASS 5 (1869-70), p. 494

INTERPRETUM

SOLUTIONIS SEU EXCARDINATIONIS

Die 18 Decembris 1869 et 19 Februarii 1870.

Compendium facti. Livius Presbyter expleto studiorum
curriculo in Seminario dioecesano, praeceptor et Capellanus
constitutus est ab Episcopo in quodam eiusdem dioecesis oppido ;
hoc munus adimplevit per armum: deinde in Seminario ipso
praeceptor puerorum fuit ab anno 1860 usque ad exitum anni
scholastici 1866. Hoc tempore venia ab p]piscopo (quemadmodum
Livius exposuit) ad tres menses obtenta, in aliam se contulit
dioecesim.
Ad exitum properante trimestri tempore, Livius Episcopum
dicitur rogasse, ut sibi facultatem faceret in ea aliena dioecesi
permanendi ea de causa, ut ibidem in universitate humaniores
litteras doceret : huiusmodi petitioni Episcopus non respondisse
dicitur, sed e converso, completo trimestri tempore, die decima
Novembris per alium significasse Livio : « quod, quum contra
« regulas ipse dereliquisset munus et propriam dioecesim, eum
« suspendit a Divinis usque dum resipisceret ». Die vero 17 eiusdem
mensis Episcopus formale suspensionis Decretum illi indixit
per Vicarium Capitularem eius dioecesis in qua Livius degebat.
Quum autem Livius in dioecesim redire nollet, eum Episcopus
a suspensione non solvit. Livius itaque S. Congregationi
preces admovit ut consequeretur id quod ab Episcopo consequi
non poterat.
Precibus Livii ad Episcopum remissis pro informatione et
voto, inter cetera rescriptum est: expositionem factam a praedicto
Livio falsa continere et plura reticere quae narrari debuissent
: eum sacris canonibus et ordinationibus ecclesiasticis
dioecesanis usque in praesens non satisfecisse : iniuriam et
damna illata Seminario et ecclesiae quae illum aluit Presbyte-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.