ASS 5 (1869-70), p. 496

annis adstringebatur Seminario dioecesano uti magister grammaticae,
in quo cum habitatione et mensa stipendium quoque
haberet libell. 300: monitum fuisse a Seminarii Rectore ut rediret,
ac renuisse : monitum de censura inferenda suspensionis,
et perstitisse contumacem : praeceptum deinde ei fuisse, ut se
conferret ad paroeciam O. ludimagistri officio functurum ut Municipium
efflagitabat cum stipendio libell. 650 et ut Parochum
septuagenarium coadiuvaret, et noluisse. Exinde indicabat Episcopus
scandala orta et dicteria in Clerum, praesertim ob Presbyterorum
penuriam in summis christiani populi necessitatibus.
Suspensioni subiectum nec damna nec scandala umquam
reparasse : quod si excardinari vellet e dioecesi id sub conditione
ei concedi, dummodo damna illata per exercitia spiritualia
repararet et obligationibus satisfaceret, repensis scilicet sumptibus,
quos pro eius ecclesiastica educatione Seminarium impenderat.

E converso Livius inquiebat, se iam fuisse e dioecesi ab
Episcopo emissum ; ideoque totam controversiam reduci, utrum
ipse teneretur solvere Seminario sumptus quos consumpserat:
atque contendebat se ad id non teneri.

Disceptatio synoptica.

IURA EPISCOPI. Episcopus in suis epistolis commemorabat
canones tum veteres tum recentiores, quibus ius firmatur cogendi
Presbyteros ut in propria cuiusque dioecesi permaneant, videlicet
can. 5 Concilii Nicaeni, can. 5 Antiocheni, can. 13 Sardicensis,
statuentes, Clericos debere esse subiectos Episcopis, a
quibus, si recedant, excommunicari possint, et sic excommunicatos,
quocumque se conferant, nequaquam ad communionem
posse ab ullo alio admitti, donec a proprio, qui eos ligavit,
Episcopo exsolvantur, aut a provinciali Synodo, si ad eam appellaverint.
Can. 3 Concilii Antiocheni vetare, quominus Clerici
sine litteris Episcopi peregrinari possint, alioquin decernere deponendos
e gradu suo. Canones Apostolorum 15, 16, 32, Synodumque
Sardicensem c. 16, 18 et 19, prohibere ne Presbyter,
Diaconus aut Subdiaconus in ministerium aut communionem
recipiatur, si sit alterius dioecesis, sine Episcopi proprii commendatitiis
litteris; vel ne in clerum admittatur vel ordinetur

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.