ASS 9 (1876), p. 367

« iure generaliter capaces esse beneficiorum saecularium
« curatorum, et ita ob favorem curae, et utilitatem spiri-
« tualem animarum esse exceptionem ab illa regula, quod
« saecularia beneficia tantum saecularibus conferenda
'( sint ».
A remotis quoque Ecclesiae temporibus arbitratum est
haud religiosis regularibus inconveniens fuisse beneficia
consequi animarum curam habentia. Sic Siricius Papa
ad Imerium Tarraconensem: Monachos quoque, quos
tamen morum gravitas, ac vitae, ac fidei institutio commendat
clericorum officiis aggregari et optamus et volumus.
Idem constitutum fuit a S. Gregorio in Concil. Romano
anno 592, a Bonifacio IV anno 610, a Concilio Nemausensi
sub Urbano VIII. Idemque Conc. Trid. sess. 25,
cap. 11, de reform. In Monasteriis seu domibus virorum
seu mulierum, quibus imminet animarum cura personarum
saecularium, praeter eas, quae sunt de illorum monasteriorum,
seu locorum familia, personae tam regulares,
quam saeculares huiusmodi curam exercentes subsint
immediate in iis, quae ad dictam curam et sacramentorum
administrationem pertinent, iurisdictioni, visitationi
et correptioni Episcopi, in cuius Dioecesi sunt sita.
Nec ibi aliqui etiam ad nutum amovibiles deputentur,
nisi de eiusdem consensu, aut praevio examine per eum,
aut eius Vicarium faciendo admittit atque moderatur
praxim conferendi Regularibus Ecclesias paroeciales.
Tandem Pius VI in sua Bulla Dogmatica Auctorem Fidei
uti falsam atque exitiosam damnat lansenistarum
sententiam in Synodo Pistoriensi prolatam: Regula
prima, qua statuit universe et indiscriminatim statum
regularem componi non posse natura sua cum animarum
cura, cumque vitae pastoralis muneribus.
Tandem observatum fuit, quod si S. Sedi sufficientes
visae fuerint causae a Carmelitis adductae, ita ut illi petitam
consequantur conversionem, auctoritas Episcopa-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.