Can. 1640
§ 1. Dum causae coram tribunali aguntur, extranei ab aula arceantur et ii tantummodo adsint, quos ad processum expediendum iudex necessarios esse iudicaverit.
§ 2. Omnes, iudicio assistentes, qui reverentiae et obedientiae tribunali debitae graviter defuerint, iudex, etiam illico et in continenti si coram tribunali sedente in id quis peccaverit, potest censuris quoque aliisve congruis poenis ad officium reducere, advocatos praeterea et procuratores etiam iure alias causas apud tribunalia ecclesiastica pertractandi privare.