Can. 1658

§ 1. Quilibet pro lubitu a parte potest eligi et deputari procurator, dummodo secundum praecedentem canonem idoneus sit, quin opus sit ut Ordinarii approbatio antecesserit.

§ 2. Advocatus autem, ut ad patrocinium admittatur, indiget approbatione Ordinarii, quae aut generalis sit ad omnes causas aut specialis pro certa causa.

§ 3. In iudicio coram Sanctae Sedis delegato; ipsius delegati est approbare et admittere advocatum, quo pars uti se velle ostenderit.

§ 4. Procurator et advocatus, in causis quae ad normam can. 1579, § 1, 2 aguntur in religionis tribunali, eligendi sunt ex eadem religione et ante patrocinii susceptionem approbandi ab eo, qui partes iudicis in causa agit; in causis vero quae ad normam eiusdem canonis § 3 apud tribunal Ordinarii loci pertractantur, admitti potest etiam religioni extraneus.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.