Can. 172

§ 1. Electio, nisi aliud iure caveatur, fieri etiam potest per compromissum, si nempe electores, unanimi et scripto consensu, in unum vel plures idoneos sive de gremio sive extraneos ius eligendi pro ea vice transferant, qui nomine omnium ex recepta facultate eligant.

§ 2. Si agatur de clericali collegio, compromissarii debent esse sacerdotes, secus electio est invalida.

§ 3. Compromissarii debent pro validitate electionis conditiones compromisso appositas, quae non sint contra ius commune, observare; si nullae conditiones additae fuerint, servandum ipsis est ius commune circa electiones; conditiones autem contra ius pro non appositis habeantur.

§ 4. Si ab electoribus in unam tantum compromissum fuerit personam, haec nequit seipsam eligere; si plures designati fuerint compromissarii, nemo ex iis proprio consensu potest accedere reliquis ipsum eligentibus ut electionem sui compleat.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.