Can. 381
§ 1. Nisi Administrator Apostolicus dioecesi datus fuerit: 1° Sede impedita ad normam can. 429, § 1, sacerdos ab Episcopo designatus, si quidem regimen dioecesis sit penes virum ecclesiasticum ab Episcopo delegatum, clavem eidem remittat; si penes Vicarium Generalem, eam ipse retineat; 2° Sede vero vacante aut impedita ad normam cit. can. 429, § 3, idem sacerdos clavem remittat Vicario Capitulari statim post eius designationem; Vicarius vero Generalis vel cancellarius aliam clavem a se retentam remittere eodem tempore debet primae Capituli dignitati vel consultori dioecesano munere antiquiori.
§ 2. Antequam claves iis, quibus tradi debent ad normam § 1, remissae fuerint, Vicarius Generalis vel cancellarius et sacerdos, ut supra, ab Episcopo designatus, tabularium vel armarium sigillis Curiae ob-signent.