Can. 628

Religiosus ad dignitatem episcopalem vel aliam extra propriam religionem evectus: 1° Si per professionem dominium bonorum amiserit, bonorum quae ipsi obveniunt, habet usum, usumfructum et administrationem; proprietatem vero Episcopus residentialis, Vicarius Apostolicus, Praefectus Apostolicus, acquirit dioecesi, vicariatui, praefecturae; ceteri, Ordini vel Sanctae Sedi, ad normam can. 582, salvo praescripto can. 239, § 1, n. 19; 2° Si per professionem dominium bonorum non amiserit, bonorum quae habebat, recuperat usum, usumfructum et administrationem; quae postea ipsi obveniant, sibi plene acquirit; 3° In utroque autem casu de bonis, quae ipsi obveniunt non intuitu personae, debet disponere secundum offerentium voluntatem.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.