Concilio di Ancira

Concilium Ancyranum · 314 d.C. · Ancyra (Ankara), Galatia

Can. 1 — De presbyteris lapsis in persecutione.

Presbyteros qui immolaverunt et postea iterum certamen inierunt, si hoc ipsum ex fide et non aliquo argumento sibimet praeparantes egerunt, ut iterum teneri viderentur ut tormentis subjici tanquam putentur inviti; si ergo ex fide luctati sunt et non ex compacto ad ostentationem ut offerrentur ipsi fecerunt, hos placuit honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis, et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus officiis fungi, non liceat.

Can. 2 — De diaconibus qui immolaverunt.

Diacones similiter qui immolaverunt, postea autem iterum luctati sunt, alias siquidem honorem habere oporteat, cessare vero debere ab omni sacro ministerio, ita ut nec panem nec calicem offerant, nisi forte aliqui episcoporum conscii fuerint laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere vel adhibere; penes ipsos ergo de his erit potestas.

Can. 3 — De clericis sive laicis quorum manus alii cum injuria super idolorum sacrificia posuerunt.

Qui fugientes tempore persecutionis comprehensi sunt vel a familiaribus seu a domesticis traditi, et vel bona propria amiserunt vel sustinuerunt tormenta vel etiam carceribus inclusi sunt, et tamen se proclamaverunt esse Christianos, quin etiam perseverante violentia ad id usque perducti sunt, ut manus eorum apprehensas et violenter attractas super sacrificia imponerent, illis scilicet perseverantibus in fide Christianos se esse vociferantibus; hoc ergo quod eis invitis et aliis cogentibus contigit, si luctu et moerore animi acerbe se ferre demonstrant, ipsosque humili per bonam conversationem habitu incedentes dolere se quod inviti coacti sunt doceant, hos tanquam inculpatos a communione non vetari. Si autem jam prohibiti sunt ab aliquibus a communione, majoris diligentiae et inquisitionis causa aut per aliquorum ignorantiam, statim recipi oportere. Hoc autem observari oportet et de clericis et de laicis omnibus: laicos sane qui in similes necessitatis causas inciderunt, tanquam qui nihil peccaverunt, maxime si eos probabilis vita commendet, ad ordinationem recipi placuit.

Can. 4 — De his qui in templis idolorum coenaverunt.

De his qui sacrificare coacti sunt, sed etiam de his qui in templis idolorum, coenaverunt, si qui eorum cum habitu cultiore ad templa perducti sunt, atque ibi pretiosiore adhuc veste mutata coenae, participes facti sunt idolorum, indifferenter sumentes omnia quae fuerunt apposita: placuit inter audientes uno anno constitui, tribus autem aliis annis agere poenitentiam, sed ex ipso triennio per biennium tantummodo orationi communicare, tertio autem anno reconciliari sacramentis.

Can. 5 — De his qui timore ritus gentilium peregerunt.

Quotquot autem ascenderunt templa cum veste lugubri et recumbentes inter alios manducaverunt flentes, si compleverint poenitentiam triennii tempus, sine oblatione suscipiantur ad communionem, id est ut ipsi oblationem non offerant; si autem perducti ad templa non manducaverunt, biennio maneant in poenitentia, tertio vero anno communicent, sed sine oblatione ut dictum est, ut quarto jam anno perfectionem suam recipiant. Episcopum hinc habere licentiam oportet, ut perspecta singulorum conversatione normam regulamque conversationis attribuat, id est aut humanius agens secundum vitae modum tempus alicui breviare, aut etiam prolixius, quod correctionis necessarium viderit, addere. Discutiatur autem omnium horum et praecedens vita et posterior, et ita circa eos sacerdotalis humanitas moderetur.

Can. 6 — De his qui in locis idolorum manducaverunt.

De his qui minis tantum cesserunt, aut bonorum oblatione aut transportationis poena deterriti sacrificaverunt, et nunc usque non poenituerunt neque conversi sunt, modo autem, id est tempore hujus synodi, se obtulerunt conversionis suae consilium capientes, placuit eos usque ad magnum diem inter audientes suscipi, poenitentiam autem agere triennio, et post alios duos annos sine oblatione communicari, et ita demum sex annis completis ad perfectum pervenire. Quod si aliqui ante hoc concilium suscepti sunt ad poenitentiam, ex illo tempore imputabitur eis initium sexennii constituti: quod si alicui horum quodlibet mortis periculum aut ex aegritudine aut ex aliqua causa acciderit, his communionem propter viaticum suum non negari.

Can. 7 — De his qui frequenter idolis immolaverunt.

De his qui festis diebus paganorum in remotis eorum locis conviviis interfuerunt, et suas nihilominus epulas ibidem portaverunt atque comederunt, placuit ut post biennii poenitentiam suscipiantur; ita tamen, utrum cum oblatione recipiendi sint an ad solam communionem admitti deceant, unusquisque episcoporum examinet, vitae eorum praeteritae et praesentis habita consideratione.

Can. 8 — De his qui per vim coacti idolis immolaverunt.

Hi autem qui secundo et tertio sacrificaverunt per vim coacti, quatuor annis ad poenitentiam se submittant, duobus autem aliis sine oblatione communicent, septimo autem anno perfectionem recepturi communionis.

Can. 9 — De his qui et aliis sacrificandi causam attulerunt.

Quotquot autem non solum a fide dominica deviarunt, sed etiam insurrexerunt in alios et fratribus persuaserunt et rei facti sunt persuasionis, hi per triennium quidem inter catechumenos habeantur, per aliud autem sexennium poenitentiae recipiant locum, alio vero anno, id est decimo, communionem sine oblatione recipiant, ut completo decennio perfectione fruantur: in eo autem ipso tempore etiam vita eorum et conversatio consideranda est.

Can. 10 — De diaconibus.

Diaconi quicunque cum ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt dicentes velle se habere uxores nec posse se continere, hi postea, si ad nuptias convenerint, maneant in ministerio propterea quod his episcopus licentiam dederit: quicunque sane tacuerunt et susceperunt manus impositionem professi continentiam, et postea ad nuptias convenerunt, a ministerio cessare debebunt.

Can. 11 — De desponsatis puellis et ab aliis corruptis.

Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et his reddi quibus fuerant antea desponsatae, etiam si eas a raptoribus florem pudoris amisisse constiterit.

Can. 12 — De his qui ante baptismum sacrificaverunt idolis.

Eos qui ante baptismum sacrificaverunt et postea baptismum consecuti sunt, placuit ad ordinem promoveri, tanquam ab omni crimine lavacri salutaris sanctificatione purgatos.

Can. 13 — De chorepiscopis.

Vicarios episcoporum, quos Graeci chorepiscopos dicunt, non licere vel presbyteros vel diaconos ordinare, sed nec presbyteris civitatis sine episcopi praecepto amplius aliquid imperare, vel sine auctoritate litterarum ejus in unaquaque parochia aliquid agere.

Can. 14 — De presbyteris a carne se abstinentibus.

De his qui in clero sunt presbyteri vel diaconi et abstinent a carnibus, hoc placuit statui, ut non eas tanquam immundas contemnant, contingant tamen, a quibus quidem si abstinere volunt habeant potestatem; ita tamen ut si quando cum oleribus coquuntur, eadem tanquam carnibus polluta non judicent, sed de his ad cibum assumant quamvis a carnibus se abstineant. Quod si in tantum eas immundas et abominabiles judicaverint, ut nec olera quae cum carnibus coquuntur aestiment comedenda, tanquam non consentientes huic regulae, cessare hos oportet a ministerio et ordine suo. Si quis autem hanc regulam monitus non obedierit, sed carnes ut dictum est immundas et abominandas aestimaverit, cessare debet ab ordine suo.

Can. 15 — Non debere presbyteros ecclesiastica vendere.

Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est, presbyteri vendiderint, placuit rescisso contractu ad jus ecclesiasticum revocari: in judicio autem erit episcopi constitutum si pretium debeat recipi necne, propter quod saepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam pro accepto pretio reddidisse.

Can. 16 — De his qui irrationabiliter vixerunt.

In hoc titulo Graeca verba haec sunt: Περὶ τῶν ἀλογευσαμένων ἢ καὶ ἀλογευομένων, quae nos Latine possumus dicere: De his qui irrationabiliter versati sunt sive versantur. Sensus autem in hac sententia duplex esse potest, qui ex objectis conjicitur, aut de his qui cum pecoribus coitu mixti sunt, aut more pecorum incesta cum propinquis sanguine commiserunt. Quotquot igitur ante vicesimum aetatis suae annum tale crimen admiserint, quindecim annis in poenitentia exactis, orationi tantum incipiant communicare, et quinquennio altero in communione orationis solius perdurantes post vicesimum cum oblatione ad communionem suscipiantur. Discutiatur autem et vita eorum quae fuerit in tempore poenitentiae, et ita hanc humanitatem consequantur: quod si qui perseverantius abusi sunt hoc crimine, prolixiore tempore id est viginti annorum poenitentiam solam suscipiant. Quotquot vero exacta viginti annorum aetate et uxores habentes in hoc crimine inciderunt, viginti quinque annis poenitentia acta ad communionem orationum admittantur; in qua communione orationum altero quinquennio perdurantes plenam communionem cum oblatione percipiant. Quod si aliqui et uxores habentes et excidentes quinquagesimum aetatis suae annum in hoc prolapsi sunt, ad exitium vitae tantum communionem mereantur.

Can. 17 — De his qui sicut animalia muta vixerunt.

Hos eosdem sane non solum idem leprosos crimine hujuscemodi factos, sed et alios isto suo morbo replentes, placuit inter eos orare qui tempestate jactantur, qui a nobis energumeni intelliguntur.

Can. 18 — De episcopis qui ordinati non suscipiuntur.

Si qui episcopi suscepti non sunt a sua dioecesi in qua fuerant denotati, ad eamdem judicis edicto redire compellantur; quod si voluerint alias ecclesias occupare et vim facere aliis episcopis, quos ibi invenerint, seditiones excitando adversus eos, hos segregari oportet. Quod si volunt in presbyterio in ecclesia ubi prius fuerant tanquam presbyteri residere, non repellantur a propria dignitate: quod si etiam ibi seditiones concitare probantur episcopis ibidem constitutis, segregari eos necesse est et nihilominus presbyterii dignitate privari.

Can. 19 — De his qui virginitatem profitentur.

Quotquot virginitatem polliciti praevaricati sunt professione contempta, inter digamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debebunt: virgines autem puellas, quae tanquam sorores cum nonnullis viris habitare volunt, ab eorum consortio prohibemus.

Can. 20 — De adulteris.

Si quis adulterium commiserit, septem annis in poenitentia completis, perfectioni reddatur secundum pristinos gradus.

Can. 21 — De mulieribus quae fornicatae partus suos necant.

De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, sed et de his quae agunt secum ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab Ecclesia removit: humanius autem nunc definimus, ut eis decem annorum tempus poenitentiae tribuatur.

Can. 22 — De his qui volentes homicidium fecerunt.

Qui voluntarie homicidium fecerunt ad poenitentiam quidem jugiter sese committant: circa exitum autem vitae communione digni habeantur, et decennium poeniteant.

Can. 23 — De his qui nolentes homicidium fecerunt.

Eos vero qui non voluntate sed casu homicidium fecerint, prior quidem regula post septem annorum poenitentiam communioni sociavit secundum gradus constitutos: haec vero humanior definitio quinquennii tempus tribuit.

Can. 24 — De his qui more gentilium vivunt.

Qui auguria, auspicia, sive somnia, vel divinationes quaslibet secundum morem gentilium observant, aut in domos suas hujuscemodi homines introducunt in exquirendis aliquibus arte malefica, aut ut domos suas lustrent; confessi, quinquennio poenitentiam agant secundum antiquas regulas constitutas.

Can. 25 — De eo qui sororem sponsae suae vitiavit.

Si quis sponsam habens sorori ejus forsitan intulerit vitium, eique inhaeserit tanquam suae, et sibi expetendam esse conjunctionem, hac autem decepta, postea uxorem duxerit desponsatam; illa vero quae vitium passa est, si forte necem sibi intulerit: omnes hi qui hujus facti sunt conscii decem annis in poenitentiam redigantur secundum canones constitutos.

PL 84 (Hispana, Concilia Graeciae), Collectio canonum Ecclesiae Hispanae (Isidoriana version), ed. F. A. González (Madrid 1808), reprinted in Migne, Patrologia Latina 84 (Paris 1850); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 8220) via the CatholicCorpus mirror; Percival, NPNF2 14, H. R. Percival (ed., tr.), The Seven Ecumenical Councils of the Undivided Church, Nicene and Post-Nicene Fathers, 2nd series, vol. 14 (New York: Scribner, 1900); plain text of the Christian Classics Ethereal Library

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.