Concilio di Antiochia

Concilium Antiochenum (in Encaeniis) · 341 d.C. · Antioch, Syria

Can. 1 — De his qui contraria gerunt his quae regulariter de Pascha statuta sunt in Nicaeno concilio.

Omnes qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti et magni concilii quod apud Nicaeam congregatum est, sub praesentia piissimi et venerandi principis Constantini, de salutifera solemnitate sacratissimae Paschae, excommunicandos, et de Ecclesia pellendos esse censemus, si tamen contentiosius adversus ea quae bene sunt decreta perstiterint: et haec quidem de laicis dicta sint. Si quis autem eorum qui praeesse noscuntur Ecclesiae, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, post hanc definitionem tentaverit ad subversionem populorum, Ecclesiarumque perturbationem, seorsum colligere, et cum Judaeis Pascha celebrare: sancta synodus hunc alienum jam hinc ab Ecclesia judicavit, quod non solum sibi, sed et plurimis causa corruptionis et perturbationis exstiterit. Nec solum tales a ministerio removet, sed etiam illos qui post damnationem hujusmodi communicare tentaverint: damnatos autem omni quoque extrinsecus honore privari, quem sancta regula, et sacerdotium Dei promeruit.

Can. 2 — De his qui se a perceptione sanctae communionis avertunt, et qui excommunicatis per domos communicant.

Omnes qui ingrediuntur Ecclesiam Dei, et Scripturas sacras audiunt, nec communicant in oratione cum populo, sed pro quadam intemperantia se a perceptione sanctae communionis avertunt: hi de Ecclesia removeantur, quandiu per confessionem poenitentiae fructus ostendant, et precibus indulgentiam consequantur. Cum excommunicatis autem non licere communicare; nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes Ecclesiae, simul orandum est: ab alia quoque Ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur. Si quis autem de episcopis, aut presbyteris, vel diaconis, seu quilibet ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam iste privetur communione, tanquam qui regulam confundat Ecclesiae.

Can. 3 — De his qui ab alia parochia praeter conscientiam episcoporum suorum, in aliis immorantur.

Si quis presbyter, aut diaconus, et omnino quilibet ex clero, parochiam propriam deserens, ad aliam properaverit: dein omnino demigrans, in alia parochia per multa tempora nititur immorari, ulterius ibidem non ministret: maxime, si vocanti suo episcopo, et regredi ad propriam parochiam commonenti obedire contempserit. Quod si in hac indisciplinatione perdurat, a ministerio modis omnibus removeatur: ita ut nequaquam locum restitutionis inveniat. Si vero pro hac causa damnatum alter episcopus suscipiat, hic etiam a communi coerceatur synodo, velut qui ecclesiastica constituta dissolvat.

Can. 4 — De damnatis, et ministrare tentantibus.

Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter, aut diaconus, a suo episcopo ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere: sive episcopus, juxta praecedentem consuetudinem, sive presbyter, aut diaconus, nullo modo liceat ei, nec in alia synodo, restitutionis spem aut locum habere satisfactionis: sed et communicantes ei omnes abjici de Ecclesia, et maxime si posteaquam didicerint adversum memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare tentaverint.

Can. 5 — De his qui se a ministerio ecclesiastico subtrahunt, et seorsum colligunt.

Si quis presbyter, aut diaconus, episcopum proprium contemnens, se ab Ecclesia sequestravit, et seorsum colligens altare constituit, et commonenti episcopo non acquieverit, nec consentire vel obedire voluerit semel, et iterum convocanti: hic damnetur omnimodo, nec ultra remedium consequatur, quia suam recipere non potest dignitatem. Quod si Ecclesiam conturbare et sollicitare persistat, tanquam seditiosus, per potestates exteras opprimatur.

Can. 6 — De clericis excommunicatis et laicis.

Si quis a proprio episcopo communione privatus est, non ante suscipiatur ab aliis, quam suo reconcilietur episcopo, aut certe ad synodum, quae congregatur, occurrens pro se satisfaciat, et persuadens concilio sententiam suscipiat alteram. Haec autem definitio maneat circa laicos, et presbyteros, et diaconos, omnesque qui sub regula esse monstrantur.

Can. 7 — De peregrinorum susceptione.

Nullus peregrinorum sine pacificis, id est, commendatitiis suscipiatur epistolis.

Can. 8 — De pacificis peregrinorum, id est commendatitiis litteris.

Presbyteri qui sunt in agris canonicas epistolas dare non possunt, ad solos tantum vicinos episcopos litteras destinabunt. Chorepiscopi autem qui sunt irreprehensibiles, dare possunt pacificas, id est generales epistolas.

Can. 9 — De metropolitanis singularum provinciarum.

Per singulas regiones episcopos convenit nosse, metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere: propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere, concurrunt. Unde placuit eum et honore praecellere, et nihil amplius praeter eum caeteros episcopos agere, secundum antiquam a patribus nostris regulam constitutam: nisi ea tantum quae ad suam dioecesim pertinent, possessionesque subjectas. Unusquisque enim episcopus habeat suae parochiae potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quae sub ejus est civitate: ita ut presbyteros et diaconos ordinet, et singula suo judicio comprehendat. Amplius autem nihil agere tentet, praeter antistitem metropolitanum, nec metropolitanus sine caeterorum gerat consilio sacerdotum.

Can. 10 — De his qui vocantur chorepiscopi.

Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant, ut gubernent subjectas sibi Ecclesias, earumque moderamine curaque contenti sint. Ordinent etiam lectores et subdiaconos atque exorcistas; quibus promotiones istae sufficiant. Nec presbyterum vero, nec diaconum audeant ordinare, praeter civitatis episcopum, cui ipse cum possessione subjectus est. Si quis autem transgredi statuta tentaverit, depositus, quo utebatur honore privetur. Chorepiscopum vero civitatis episcopus ordinet, cui ille subjectus est.

Can. 11 — De episcopis et clericis adeuntibus imperatorem.

Si quis episcopus, aut presbyter, aut quilibet regulae subjectus Ecclesiae, praeter consilium et litteras episcoporum provinciae, et praecipue metropolitani, adierit imperatorem, hunc reprobari et abjici oportere, non solum a communione, verum et ab honore cujus particeps videtur existere. Quia venerandi principis auribus molestiam tentavit inferre, contra leges Ecclesiae. Si igitur adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum tractatu et consilio metropolitani, et caeterorum episcoporum qui in eadem provincia commorantur, qui etiam proficiscentem suis prosequantur epistolis.

Can. 12 — De damnatis episcopis, aut clericis adeuntibus imperatorem.

Si quis a proprio episcopo presbyter aut diaconus, aut a synodo fuerit episcopus forte damnatus, et imperatoris auribus molestus exstiterit: oportet ad majus episcoporum converti concilium, et quae putaverint habere justa, plurimis episcopis suggerant, eorumque discussiones ac judicia praestolentur. Si vero haec parvipendentes molesti fuerint imperatori, hos nulla venia dignos esse, nec locum satisfactionis habere, nec spem futurae restitutionis penitus opperiri.

Can. 13 — De his qui cum sunt ex alia provincia, in aliis audent ordinationes efficere.

Nullus episcopus ex alia provincia audeat ad aliam transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in Ecclesiis ordinare, licet consensum videantur praebere nonnulli: nisi litteris tam metropolitani, quam caeterorum, qui cum eo sunt, episcoporum, rogatus adveniat, et sic ad actionem ordinationis accedat. Si vero nullo vocante, inordinato more deproperet super aliquibus ordinationibus et ecclesiasticis negotiis, ad eum non pertinentibus, componendis, irrita quidem quae ab eo geruntur existant, ipse vero incompositi motus sui et irrationabilis audaciae subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto concilio.

Can. 14 — De dissensione quae super episcoporum dijudicatione contingit, appellantium provinciales antistites.

Si quis episcopus de certis criminibus judicetur, et contingat de eo provinciales episcopos dissidere, cum judicatus ab aliis innocens creditur, reus ab aliis: pro totius ambiguitatis absolutione, sanctae synodo placuit, ut metropolitanus episcopus a vicina provincia judices alios convocet, qui controversiam tollant, ut per eos simul et per provinciales episcopos, quod justum visum fuerit, approbetur.

Can. 15 — De episcopis ab ejusdem provinciae sacerdotibus consonanter exclusis.

Si quis episcopus de certis criminibus accusatus condemnetur ab omnibus episcopis ejusdem provinciae, cunctique consonanter eamdem contra eum formam decreti protulerint hunc, apud alios nullo modo judicari, sed firmam concordantium episcoporum provinciae manere sententiam.

Can. 16 — De vacantibus episcopis.

Si quis episcopus vacans in Ecclesiam vacantem prosiliat, sedemque pervadat absque integro perfectoque concilio, hic abjiciatur necesse est, etsi cunctus populus, quem diripuit, eum habere delegerit. Perfectum vero concilium illud est, ubi interfuerit metropolitanus antistes.

Can. 17 — De his qui, cum ad episcopatum vocantur, evitant.

Si quis episcopus manus impositionem episcopatus acceperit, et, praeesse populo constitutus, ministerium subire neglexerit, nec acquieverit ire ad Ecclesiam sibi commissam: hunc oportet communione privari, donec susceperit coactus officium, aut certe de eo aliquid integra decreverit ejusdem provinciae synodus sacerdotum.

Can. 18 — De his qui promoventur ad episcopatum, nec recipiuntur.

Si quis episcopus ordinatus ad parochiam minime cui est electus accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vitet, aut propter aliam causam, non tamen ejus vitio perpetratam: hic et honoris sit, et ministerii particeps, dummodo nil molestus Ecclesiae rebus existat, ubi ministrare cognoscitur. Quem etiam observare conveniet quidquid synodus perfecta provinciae, quod visum fuerit, judicando decreverit.

Can. 19 — De episcopalibus in provinciis ordinationibus.

Episcopus praeter synodum et praesentiam metropolitani nullatenus ordinetur. Hoc autem modis omnibus coram posito melius quidem est, ut omnes simul adsint ejusdem provinciae sacerdotes: quos metropolitanus episcopus advocare debebit. Et si quidem omnes occurrerint, optime; quod si hoc difficile fuerit, saltem plures adesse omnimodo convenit: aut certe scriptis ejusdem sententiae comprobari, et ita sub plurimorum vel praesentia vel decreto ordinatio celebretur. Quod si secus contra definita factum fuerit, nullas ordinatio vires habeat; si vero juxta definitam regulam fiat, et nonnulli pro contentione propria contradicant, obtineat sententia plurimorum.

Can. 20 — De synodis quae debent ab episcopis, suis temporibus, in provincia celebrari.

Propter utilitates ecclesiasticas, et absolutiones earum rerum quae dubitationem controversiamque recipiunt, optime placuit ut per singulas quasque provincias bis in anno episcoporum concilia celebrentur. Semel quidem post tertiam septimanam festi Paschalis: ita ut quarta septimana Pentecostes conveniat synodus, metropolitano provinciales episcopos admonente. Secunda vero synodus fiat idus Octobris, id est, quinto decimo die mensis Octobris, quem Hyperberetaeon Graeci cognominant. In ipsis autem conciliis adsint presbyteri, et diaconi, et omnes qui se laesos existimant: et synodi experiantur examen. Nullis vero liceat apud se celebrare concilia, praeter eos quibus a metropolitanis videntur esse jura commissa.

Can. 21 — Ut nullo modo de parochia ad aliam parochiam episcopus transeat.

Episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam, nec sponte sua prorsus insiliens, nec vi coactus a populis, nec ab episcopo necessitate compulsus: maneat autem in Ecclesia quam primitus a Deo sortitus est, nec inde transmigret, secundum pristinum de hac re terminum constitutum.

Can. 22 — Ut in altera parochia clericos alterius parochiae episcopus nullatenus ordinet.

Episcopus alienam civitatem, quae non est illi subjecta, non adeat: nec ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet super ordinatione cujusquam, nec constituat presbyteros aut diaconos alteri subjectos episcopo, nisi forte cum consilio et voluntate regionis episcopi. Si quis autem tale aliquid facere tentaverit, irrita sit ejus ordinatio, et ipse coerceatur a synodo, nam si ordinare non potuerit, nullatenus judicabit.

Can. 23 — Ut nullus ad episcopatum pro se constituat promovendum.

Episcopo non licere pro se alterum successorem sibi constituere, licet ad exitum vitae perveniat: quod si tale aliquid factum fuerit, irritum esse hujuscemodi constitutum. Servetur autem jus ecclesiasticum, id continens oportere non aliter fieri, nisi eum synodo et judicio episcoporum, qui post obitum quiescentis potestatem habent, eum, qui dignus exstiterit, promovere.

Can. 24 — De rebus ad Ecclesiam pertinentibus, et de his quae propria episcopi esse noscuntur.

Quae sunt Ecclesiae, sub omni sollicitudine, et conscientia bona, et fide quae in Deum est, qui cuncta considerat, judicatque, serventur, quae etiam dispensanda sunt judicio et potestate pontificis cui commissus est populus, et animae quae intra Ecclesiam congregantur. Manifesta vero sint, quae pertinere videntur ad Ecclesiam, cum notitia presbyterorum et diaconorum qui circa ipsum sunt: ita ut agnoscant, nec ignorent, quae sint Ecclesiae propria, nec eos aliquid lateat. Ut si contigerit episcopum migrare de saeculo, certis existentibus rebus, quae sunt Ecclesiae, nec ipsae collapsae depereant, nec quae propria probantur episcopi, sub occasione rerum pervadantur Ecclesiae. Justum namque, et acceptum est coram Deo et hominibus, ut sua episcopus quibus voluerit, derelinquat, et quae Ecclesiae sunt, eidem conserventur Ecclesiae, ut nec Ecclesia aliquod patiatur incommodum, nec episcopus sub occasione proscribatur Ecclesiae, et in causas incidant, qui ad eum pertinent, et ipse post obitum maledictionibus ingravetur.

Can. 25 — Ut episcopus dispensandi res ecclesiasticas habeat potestatem.

Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem, ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. Participet autem et ipse quibus indiget, si tamen indiget, tam suis, quam fratrum, qui ab eo suscipiuntur, necessariis usibus profuturis, ita ut in nulla qualibet occasione fraudentur, juxta sanctum Apostolum sic dicentem: Habentes victum et tegumentum, his contenti sumus. Quod si contentus istis minime fuerit, convertat autem res Ecclesiae in suos usus domesticos, et ejus commoda vel agrorum fructus, non cum presbyterorum conscientia diaconorumque pertractet, sed horum potestatem domesticis suis, aut propinquis, aut fratribus, filiisque committat: ut per hujusmodi personas occulte caeterae laedantur Ecclesiae, synodo provinciae poenas iste persolvat. Si autem et aliter accusetur episcopus, aut presbyteri qui cum ipso sunt, quod ea quae pertinent ad Ecclesiam, vel ex agris, vel ex alia qualibet ecclesiastica facultate sibimet usurpent, ita ut ex hoc affligantur quidem pauperes criminationi vero et blasphemiis tam sermo praedicationis, quam hi qui dispensant, taliter exponantur: et hos oportet corrigi, sancta synodo, id quod condecet, approbante.

PL 67 (Dionysius Exiguus), Dionysius Exiguus, Codex canonum ecclesiasticorum (2nd Latin version), Migne, Patrologia Latina 67 (Paris 1848); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 7843) via the CatholicCorpus mirror; Percival, NPNF2 14, H. R. Percival (ed., tr.), The Seven Ecumenical Councils of the Undivided Church, Nicene and Post-Nicene Fathers, 2nd series, vol. 14 (New York: Scribner, 1900); plain text of the Christian Classics Ethereal Library

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.