Admonitio generalis (Aquisgrana, 789)
Admonitio generalis · 789 d.C. · Aachen
Can. 1
Omnibus. Sunt enim aliqui, qui culpis exigentibus ab episcopo proprio excommunicantur et ab aliis ecclesiasticis vel laicis praesumptiose in communionem accipiuntur: quod omnino sanctum Nicenum concilium simul et Calcidonense necnon et Antiochenum atque Sardicense fieri prohibent.
Can. 2
Episcopis. Item enim habetur in eodem concilio, ut eorum qui ad ordinandum veniunt fides et vita prius ab episcopo diligenter discutiatur, et sic ordinentur.
Can. 3
Omnibus. Item in eodem concilio necnon et in Antiocheno simul et in Calcidonense, ut fugitivi clerici et peregrini a nullo recipiantur nec ordinentur sine commendaticiis litteris et sui episcopi vel abbatis licentia.
Can. 4
Ad solos sacerdotes1. Item in eodem sinodo interdictum est presbyteris et diaconibus vel omnibus qui in clero sunt mulierem habere in domo sua propter suspicionem, nisi matrem aut sororem vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt.
Can. 5
Omnibus. Item in eodem concilio seu in decretis papae Leonis necnon et in canonibus quae dicuntur apostolorum, sicut et in lege ipse Dominus praecepit, omnino omnibus interdictum est ad usuram aliquid dare.
Can. 6
Ad sacerdotes. Auditum est aliquos presbyteros missam celebrare et non communicare: quod omnino in canonibus apostolorum interdictum esse legitur. Aut quomodo dicere recte potest, si non communicaverit: 'sumpsimus, Domine, sacramenta?' Haec vero per singula capitula in statutis Nicoeni concilii legere potestis seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis.
Can. 7
Omnibus. In Antiocheno concilio, quod his qui damnati sunt a synodo vel a suo episcopo et postea ministrare praesumunt praecipitur, ut nullus audeat ei communicare. Si quis vero ei communicat, simili sententia subiaceat sicut et damnatus.
Can. 8
Episcopis. Item in eodem concilio, ut ad metropolitanum episcopum suffragani episcopi respiciant, et nihil nove audeant facere in suis parrochiis sine conscientia et consilio sui metropolitani nec metropolitanus sine eorum consilio.
Can. 9
Sacerdotibus. Item in eodem concilio simul et Acyronense, ut corepiscopi cognoscant modum suum et nihil faciant absque licentia episcopi in cuius parrochia habitant.
Can. 10
Omni clero. Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in commune episcoporum concilio causa eius examinetur.
Can. 11
Episcopis. Item in eodem concilio simul et in Sardicense necnon et in decretis Innocenti papae, ut nullus episcopus in alterius parrochia ordinationes aliquas audeat efficere vel negotia peragere quae ad eum non pertinent.
Can. 12
Episcopi. Item in eodem concilio2', ut episcopus eius ecclesiae curam habeat ad quam ordinatus est.
Can. 13
Episcopis. Item in eodem concilio necnon et in Calcidonensc, ut provinciales episcopi cum suo metropolitano bis in anno propter causas ecclesiae concilia celebrent.
Can. 14
Episcopis. In concilio Laudicense necnon in Affricano praecipitur, ut monachi et clerici tabernas non ingrediantur edendi vel bibendi causa.
Can. 15
Ad omnes. Item in eodem concilio3, ut a vcspera ustjiie ad vesperam dies dominica servetur.
Can. 16
Omnibus. Item in eodem concilio, ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illos quos habemus in auctoritate, id sunt Michahel, Gabrihel, Rafahel.
Can. 17
Clerici et nonnanis. Item in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.
Can. 18
Sacerdotibus. Item in eodem concilio, ut eauclcarii, malofiei, incantatores vel incantatrices fieri non sinantur.
Can. 19
Omnibus. Item in eodem concilio necnon et in Sardicense, quod non oporteat in villolis vel in agris episcopos constitui.
Can. 20
Sacerdotibus. Item in eodem concilio, ut canonici libri tantum legantur in ecclesia.
Can. 21
Clericis et monachis. In concilio Calcidonense, ut non oporteat episcopos aut quemlibet ex clero per pecunias ordinari: quia utrique deponendi sunt, ot qui ordinat et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos.
Can. 22
Omnibus. Item do eadem re in canonibus apostolorum legitur: quam heresim iam ipse princeps apostolorum in Simone mago terribiliter daninavit.
Can. 23
Omnibus. Item in eodem concilio infra duo capitula necnon et in decretis Leonis papae, ut nec monachus nec clericus in secularia negotia transeat. Kt ut servum alterius nullus sollicitet ad clericalem vel monachi ordi m sine vohintate et licentia domini suid.
Can. 24
Sacerdotibus. Item in eodem concilio infra duo capitula necnon ot in Sardicense, ut nec episcopi nec clerici non transmigrentur de civitate in civitatem.
Can. 25
Omnibus. Item in eodem synodo, ut nullus absohite ordinetur sine pronuntiatione et stabilitate loci ad quem ordinatur. Omuibusl. r) urteili inmarg. udd. 1. s) msei:om. 1. t, <U>Mt.\. n) Clericis \.h\deest\. v feminis. w) monachis. x) Omnibus. > eaueulearii; coelearii. 5. z Episcopi.:i) Otnni clero. b) Episcopis et omni clero. c cmld. 7.'8. 12. 14 hor, cnput iunctum rxt antecedenti. d) promovere add. 10.
Can. 26
Monachis et omni clero. Item in eodem concilio, ut clerici et monachi in suo proposito et voto quod Deo promiserunt permaneant.
Can. 27
Saccrdotibusf. Item in decretis Innocenti papae de eadem re, ut monachus, si ad clericatum proveatur, pTopositum monachicae professionis non ammittat.
Can. 28
Omnibus. Item in eodem concilio, ut, si clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus.
Can. 29
Omnibus. Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi conspirationes vel insidias contra pastorem suum faciant'1.
Can. 30
Omnibus. Item in eodem concilio, ut. laici episcopos- aut clericos non accusent, nisi prius eorum discutiatur cxistimationis opinio. i->
Can. 31
Omnibus. Item in eodem, ut loca quae semel Deo dedicata sunt ut monasteria sint, maneant perpetuo monasteria, nec possint ultra fieri saecularia habitacula.
Can. 32
Omnibus. In concilio Cartaginense'50: primo omnium ut fides sanctae Trinitatis et incarnationis Christi, passionis et restirrectionis et ascensionis in celos diligenter omnibus prcdicotur. is
Can. 33
Omnibus. Item in eodem de prohibenda avaritia, ut nullus alienos fines usurpct vel terminos patrum transccndat,
Can. 34
Omnibus. Item in eodem de his qui in periculo constituti sunt et convertunt se ad Deum, ut canonico requirantk reconciliacionem, et canonice reconcilientur.
Can. 35
Omnibus. Item in eodem, ut illi qui non sunt bonae conversationis et corum vita est accusabilis, ut non audeant episcopos vel maiores natu accusare.
Can. 36
Omnibus. Item in codcm, ut qui excommunicato praesumtiose communicavorit cxcommunicctur et ipse.
Can. 37
Sacordotib ti s. Item in eodem concilio infra duo capitula, ut nullus presbyter contra suum episcopum superbire audeat. «
Can. 38
Omnibus. Item in eodem, ut clerici etm eclesiastici ordines, si culpam incurrerint. ut apud ecclesiasticos iudicentur, non apud saeculares.
Can. 39
Omnibus. Item in eodem, ut, qui commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat; si speciem aliam, eandem speciem quantum dederit accipiat.
Can. 40
Omnibus. In concilio Africano, ut virgines Deo sacratae a gravioribus personis diligenti custodia serventur.
Can. 41
Episcopis. Item in eodem, ut non liceat episcopo principalem cathedram suae parrochiae neglegere et ad aliquam ecclesiam in sua diocese magis frequentare.
Can. 42
Episcopis. Item in eodeni, ut falsa nomina martyrum et incertae sanctorum memoriae non venerentur.
Can. 43
Omnibus. item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.
Can. 44
Episcopis. Item in eodem, ut probati a metropolitano iudices non spernantur.
Can. 45
Omnibus. Item in eodem infra duo capitula, ut viles personae non habeant potestatem accusandi. Et si in primO crimine victi sunt falsum dicere, in secundo non habeant potestatem dicendi.
Can. 46
Omnibus. Item in eodem, ut virgines non velentur ante viginti quinque annos, nisi rationabili necessitate cogente.
Can. 47
Omnibus. In concilio Gangarense, ut nulli liceat oblata, quae ad pauperes pertineant, rapere vel fraudare.
Can. 48
Omnibus sacerdotibus. Item in eodem, ut ecclesiastica ieiunia sine necessitate rationabili non solvantur.
Can. 49
Sacerdotibus. In concilio Acyronense inventum est in eos qui cum io quadrupedibus vel masculis contra naturam peecant: dum et districta penitentia. Quapropter episcopi et presbyteri, quibus iudicium penitentiae iniunctum est, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere.
Can. 50
Epis.copis. In concilio Neocaesariense G8, ut nullatenus presbyter ordinetur ante trigesimum aetatis suae annum, quia dominus Iesus non praedicavit ante trigesimum annum.
Can. 51
Omnibus. In decretalibus Siricii papae, ut alterius sponsam nemo accipiat
Can. 52
Episcopis, monachis, virginibus. Item eiusdem, ut monachi et virgines suum propositum omnimodis observent.
Can. 53
Omnibus. In decretahbus Innocenti papae, ut pax detur ab omnibus, confectis Christi sacramentis.
Can. 54
Sacerdotibus. Item eiusdem, ut nomina publice non recitentur ante precem sacerdotalem.
Can. 55
Episcopis, sacerdotibus. Item eiusdem, ut nulli sacerdotum liceat ignorare sanctorum canonum instituta.
Can. 56
Episcopis. In decretis Leonis papae sicut et in Sardicense concilio, ut episcopi alterius clericum ad se non sollicitent nec ordinent.
Can. 57
Episcopis. Item eiusdem, ut nullus episcopus servum alterius ad clericatus officium sine domini sui voluntate promovere praesumat; et hoc Gangarense concilium prohibet. 3«
Can. 58
Episcopis. Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta decretalia praesumptiose agat et corrigi nolens, ab officio suo submoveatur.
Can. 59
Episcopis. In decretis Gelasii papae, ut nullus episcopus viduas velare praesumat.
Can. 60
Episcopis. Haec enim, dilectissimi, pio studio et magna dilectionis in.r. tentione vestram unianimitatem ammonere studuimus, quae magis necessaria videbantur, ut sanctorum patrum canonicis institutis inhaerentes praemia cum illis aeternae felicitatis accipere mereamini. Scit namque prudentia vestra, quam terribili anathematis censura feriuntur qui praesuniptiose contra statuta universahum conciliorum venire audeant. Quapropter et vos diligentius ammonemus, ut omni intentione illud horribile execrationis iudicium vobis cavere studeatis, sed magis canonica instituta sequentes et pacifica unitate nitentes ad aeterna pacis gaudia pervenire digneminiq. Suntr quoque aliquas capitula quae nobis utiha huic praecedenti ammonitione subiungere visa suntr.
Can. 61
Omnibus. Primo omnium, ut fides catholica ab episcopis et presbyteris diligenter legatur et omni populo praedicetur, quia hoc primum praeceptum est domini Dei omnipotentis in lege: 'audi, Israel, quia dominus Deus tuus Deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde et ex tota mente et ex tota anima et ex tota virtute nostra '.
Can. 62
Omnibus. Ut pax sit et concordia et unianimitas cum unini populo christiano inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique seu maiores seu minores personas, quia nihil Deo sine pace placet nec munus sanctae oblationis ad altare, sicut in euangelio ipso Domino praecipiente legimus; quia et illud secundum mandatum est in lege: ' diliges proximum tuum sicut te ipsum'; item in euangelio: 'beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: 'in lioc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inviceni. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli; quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt: filii autem Dei semper paci et dilectioni student.
Can. 63
Omnibus. Ut quibus data est potestas iudicandi iuste iudicent, siout scriptum est8C: •iuste iudicate, fili hominum, non in muneribus, 'quia munera excecant corda prudentium et subvertunt verba iustorum, non in adolatione, nec in consideratione personae, sicut in deuteronomio dictum est: 'quod iustum est iudicate; sive eivis sit ille sive peregrinus, nulla sit distantia personarum, quia Dei iudicium est. Primo namque iudici diligenter discenda est lex a sapientibus populo conposita, ne per ignorantiam a via veritatis erret. Et dum ille rectum intellegat iudicium, caveat ne declinet. aut per adolationem aliquorum aut per amorem cuiuslibet amici aut per timorem alicuius ])otentis aut propter praemium a recto iudicio declinet; et honestum nobis videtur, ut iudices ieiuni causas audiant et discernant.
Can. 64
Omnibus. Item habemus in lege, Domino praecipiente: 'non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen domini Dei tui, et 'nec adsumes nomen domini Dei tui in vanum. Ideo omnino ammonendi sunt omnes diligenter, ut caveant periurium, non solum in sancto euangelio vel in altare seu in sanctorum reliquiis, sed et in comnnmi loquella; quia sunt aliqui qui per caritatem et veritatem iurant et cavent se a iuramento nominis Dei, et nesciunt quia idem est Deus quod est caritas et veritas, dicente Iohanne apostolo, quia 'Deus caritas est'; item ipse Dominus in euangelio: 'ego sum via et veritas'; ideo qui in veritate et caritate iurat, in Deo iurat. Item cavendum est, ne farisaica superstitione aliquis plus aurum honoret quam altare; ne dicat ei Dominus: 'stulte et caece, quid est maius: aurum vel altare quod sanctilicat aurum?' Sed et nobis honestum videtur, ut, qui in sanctis habeat iurare, hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore Dei; et sciat, se rationem redditurum Deo uniuscuiusque iuramenti, ubicumque sit, sive intra aeclesiam, sive extra aeclesiam. Et ut parvuli qui sine rationabili aetate sunt non cogantur iurare, sicut G-untbodingi 94 faciunt. Et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit posthaec nec ad sacramentum accedat nec in sua causa vel alterius iurator existat.
Can. 65
Omnibus. Item habemus in lege Domini mandatum: 'non auguriamini '; et in deuteronomio9'': ' nemo sit qui ariolos sciseitetur vel somnia observet vel ad auguria \).s/cl.14; buntgodingi; gundbodingi; gunbodingi; gunobodigni; gonebiidigni.11; guneodigni. intendat; item: 'ne sit maleficus nec incantator nec pitbones consolator. Ideo praecipimus, ut cauculatores nec incantatores nec tempestarii vel obligatores non fiant; et ubicumque sunt, emendentur vel damnentur. Item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt, omnino mandamus, ut iste pessimususus et Deo execrabilis, ubicumque inveniatur, tollatur et distruatur.
Can. 66
Omnibus. Item praedicari necesse est, quantum malum sit odium vel invidia, quia in lege scriptum est: 'non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argues eum'; item Iobannes euangelista: 'qui odit fratrem suum, homicida est'; item in euangelio: 'si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum, et cetera quae ibi leguntur. De avaritia autem apostolum legimus dicentem: 'avaritia, quae est idolorum servitus, cavenda est. Item de concupiscentia legitur-, quod radix sit omnium malorum; et in lege: 'non concupisces rem proximi tui.
Can. 67
Episcopis, omnibus. Item ut homicidia infra patriam, sicut in lege io Domini interdictum est, nec causa ultionis nec avaritiae nec latrocinandi non fiant; et ubicumque inventa fuerint, a iudicibus nostris secundum legem ex nostro mandato vindicentur; et non occidatur homo, nisi lege iubente.
Can. 68
Omnibus. Item et furta et iniusta conubia necnon et falsa testimonia, sicut saepe rogavimus, prohibete diligenter, sicut et lex Domini prohibet.
Can. 69
Omnibus. Et hoc cum magno studio ammonete, ut filii honorent parentes suos; quia ipse Dominus dicit: 'honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram quam dominus Deus tuus dabit tibi.
Can. 70
Sacer otibus. Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias presbyteros, eorum fidem, baptisma et missarum celebrationes, ut et fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent et missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat quid petat a Deo; et ut 'Gloria Patri cum omni honore apud omnes cantetur; et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo Dei communi voce 'Sanctus, Sanctus, Sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est presbyteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis se confidaut in defensione Dei quam in armis.
Can. 71
Aliquid sacerdos, aliquid populus. Item placuit nobis ammonere reverentiam vestram, ut unusquisque vestrum videat per suam parrochiam, ut aecclesia Dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam dignitatem venerentur, et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata Deo cum magna diligentia ab eis colhgantur qui digni sunt vel cum honore serventur; et ut secularia negotia vel vaniloquia in ecclesiis non agantur, quia domus Dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum; et ut intentos habeant animosadDeum quando veniunt ad missarum sollempnia, et ut non exeant ante conpletionem benedictionis sacerdotalis. 4d
Can. 72
Sacerdoti us. Sed et hoc flagitamus vestram almitatem, ut ministri altaris Dei suum ministerium bonis moribus ornent, seu alii canonice observantiae ordines vel monaehici propositi congregationes; obsecramus, ut bonam et probabilem habeant conversationem, sicut ipse Dominus in euangelio praecipit: 'sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum qui in celis est, nt eorum bona conversatione multi protrahantur ad servitium Dei, et non solum servilis conditionis infantes, sed etiam ingenuorum filios adgregent sibique socient. Et ut scolae legentium puerorum fiant. Psalmos, notas, cantus, compotum, grammaticam per singula monasteria vel episcopia et libros catholicos bene emendate; quia saepe, dum bene aliqui Deum rogare cupiunt, sed per inemendatos libros male rogant Et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere; et si opus est euangelium, psalterium et missale scribere, perfectae aetatis homines scribant cum omni diligentia.
Can. 73
Sacerdotibus. Simul et hoc rogare curavimus, ut omnes ubicumque qui se voto monachicae vitae constrinxerunt monachice et regulariter omnimodis secundum votiun suum vivant, secundum quod scriptum est: 'vota vestra reddite domino Deo vestro, et iterum: 'melius est non vovere, quam non reddere. Et ut ad monasteria venientes secundum regularem ordinem primo in pulsatorio probentur etsi accipianturb. Et qui ex seculari habitu in monasterio veniunt, non statim foras ad ministeria monasterii mittantur antequam intus bene erudiantur. Et ut monachi ad saecularia placita non vadant. Similiter qui ad clericatum accedunt, quod nos nominamus canonicam vitam, volumus ut illi canonice secundum suam regulam omnimodis vivant, et episcopus eorum regat vitam, sicut abbas monachorum.
Can. 74
Omnibus. Ut aequales mensuras et rectas et pondera iusta et aequalia omnes habeant, sive in civitatibus sive in monasteriis, sive ad dandum in illis sive ad accipiendum, sicut et in lege Domini praeceptum habemus, item in Salamone, Domino dicente: 'pondus et pondus, mensuram et mensuram odit anima mea.
Can. 75
Omnibus. Et hoc nobis competens et venerabile videtur, ut hospites, peregrini et pauperes susceptiones regulares et canonicas per loca diversa habeant: quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione magni diei: 'hospes eram, et suscepistis me'; et apostolus hospitalitatem laudans, dixit: 'per hanc quidam placuerunt Deo, angelis hospitio susceptis.
Can. 76
Episcopis, abbatibus. Auditum est, aliquas abbatissas contra morem sanctae Dei ecclesiae benedictionis cum manus inpositione et signaculo sanctae crucis super capita virorum dare, necnon et velare virgines cum benedictione sacerdotali. Quod omnino vobis, sanctissimi patres, in vestris parrochiis inteidicendum esse scitote.
Can. 77
Clericis. Ut illi clerici, qui se fingunt habitu vel nomine monachos esse, et non sunt, omnimodis videtur corrigendos atque emendandos esse, ut vel veri monachi sint vel veri canonici.
Can. 78
Omnibus. Item et pseudografia et dubiae narrationes, vel quae omnino contra fidem catholicam sunt et epistola pessima et falsissima, quam transacto anno dicebant aliqui errantes et in errorem alios mittentes quod de celo cecidisset, nec credantur nec legantur sed conburentur, ne in errorem per talia scripta populus mittatur. Sed soli canonici libri et catholici tractatus et sanctorum auctorum dicta legantur et tradantur.
Can. 79
Aliquid sacerdotibus, aliquid omnibus. Item ut isti mangones et cotionesc qui sine omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur vagare et deceptiones hominibus agere, nec isti nudi cum ferro, qui dicunt se data sibi poenitentia ire vagantes: melius videtur, ut si aliquid inconsuetum et capitale crimen conmiserint, ut in uno loco permaneant laborantes et servientes et paenitentiam agentes secundum quod sibi canonice inpositum sit
Can. 80
Omni clero. Ut cantum Romanum pleniter discant, et ordinabiliter per nocturnale vel gradale officium peragatur, secundiun quod beatae memoriae genitor noster Pippinus rex decertavit ut fieret, quando Gallicanum tulit ob unanimitatem apostolicae sedis et sanctae Dei aeclesiae pacificam concordiam.
Can. 81
Omnibus. Statuimus quoque secundum quod et in lege Dominus prae cipit, ut opera servi diebus dominicis non agantur, sicut et bonae memoriae genitor meus in suis synodafibus edictis mandavit, id est quod nec viri ruralia opera exerceant nec in vinea colenda nec in campis arando, metendo vel foenum secando vel sepem ponendo nec in silvis stirpare vel arbores caedere vel in petris laborare nec domos construere nec in orto laborare; nec ad placita conveniant nec veuationes exerceant. Et tria carraria opera licet fieri in die dominico, id est ostilia carra vel victualia vel si forte necesse erit corpus cuiuslibet ducere ad sepulcrum. item feminae opera textiUa non faciant nec capulent vestitos nec consuent vel acupictile faciant; nec lanam carpere nec linum battere nec in publico vestimenta lavare nec berbices tundere habeant licitum, ut omnimodis honor et requies diei dominicae servetur. Sed ad missarum sollempnia ad aeclesiam undique conveniant et laudent Deum in omnibus bonis quae nobis in illa die fecit.
Can. 82
Omnibus. Sed et vestrum videndum est, dilectissimi et venerabiles pastores et rectores ecclesiarum Dei, ut presbyteros quos mittitis per parrochias vestras ad regendum et ad praedicandum per ecclesias populum Deo servientem, ut recte et honeste praedicent; et non sinatis nova vel non canonica aliquos ex suo sensu et non secundum scripturas sacras fingere et praedicare populo. Sed et vosmetipsi utilia, honesta et recta et quae ad vitam ducunt aeternam praedicate aliosque instruite, ut haec eadem praedicent. Primo omnium praedicandum est omnibus generaliter, ut credant Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem, qui creavit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et unam esse deitatem, substantiam et maiestatem in tribus personis Patris et Filii et Spiritus sancti. Item praedicandum est, quomodo Dei filius incarnatus est de Spiritu sancto et ex Maria semper virgine pro salute et reparatione humani generis, passus, sepultus et tertiadie resurrexit et ascendit in celis; et quomodo iterum venturus sit in maiestate divina, iudicare omnes homines secundum merita propria; et quomodo impii propter scelera sua cum diabulo in ignem aeternum mittentur, et iusti cum Christo et sanctis angelis suis in vitam aeternam. Item diligenter praedicandum est de resurrectione mortuorum, ut sciant et credant in iisdem corporibus premia meritorum accepturos. Item cum omni diligentia cunctis praedicandum est, pro quibus criminibus deputentur cum diabulo in aeternum supplicium. Legimus enim, apostolo dicente: 'manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, irae, rixae, dissensiones, haereses, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebuntf Ideo haec eadem quae magnus praedicator ecclesiaeDei singillatim nominavit cuni onini studio prohibete, intellegentes quam sit terribile illud quod dixit: lqui tcilia agunt, rcgnuni Dei non consequentur. Scd omni instantia ammonete eos de dilectione Dei et proximi, de fide et spe in Deo, de htunilitate et patientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de elimosinis et confessione peccatorum suorum, et ut debitoribus suis seeunduni dominicam orationem sua debita dimittant: scientes certissime, quod qui talia ag.unt regnum Dci possidebunt. Et hoc ideo diligentius iniungimus vestrae caritati, quia scimus temporibus novissimis pscudodoctorcs esse venturos, sicut ipse Dominus in euangelio praedixit, et apostolus Paulus ad Timotheum testatur. Ideo, dilectissimi, toto corde praeparemus nos in scientia veritatis, ut possimus contradicentibus veritati resistere, et divina donante gratia verbum Dci crcscat et currat et multiplicetur in profectum sanctae Dei ecclesiae et salutem animarum nostrarum et laudem et gloriam nominis domini nostri Iesu Christi. Pax praedicantibus, gratia oboodientibus, gloria domino nostro Iesu Christo. Amen.