Concilio di Bordeaux
Concilium Burdegalense · 663–675 d.C. · Bordeaux
Can. 1
Ut abitum concessum clerici religiose habitare debeant et nec lanceas nec alla arma nec vestimenta secularia habere nec portare debeant, sed secundum quod scriptum est: Non in gladium suum possidebunt terram et brachium eornm non liberabit s, eos, set dextera tua et hrachium tuum et inluminatio vultus tui, statutum est, ut, qui post hanc detinitionem hoc agere aut adtemtare presumserit, canonica feriatur sententia-.
Can. 2
Similiter presbyteri, diaconi aut quicumque ex clero seculari mundeburdo, vel familiare est, nisi cum convenientia episcopi, cum caritatem, dilectionem, absque 2!') contumatia episcopi ausus fuerit ordine temerario habere, simul sententia subiaceat.
Can. 3
De subintroductis vero mulieribus episcopus aut aba aut quicumque ex ordine sacro contra antiqua patrum statuta, nisi quod continent canones, vel in deinceps habere praesumserit, ipsa canonica sententia iudicetur..
Can. 4
Episcopi vero, qui, ut scriptum est, quasi caput aecclesiae praeminent et, ut beatus Hieronimus scripsit, sicut apostoli esse debeant, formam talem aecclesiis ostendant, ut ipsi diligant clero et ipsi diligantur a clero et formam sint fidelium concessum habitum, conversatione, in verbo, in obedire; in omni modoque eo, quod seculare est, omnibus postposito teneant religionem; et, sicut dicit apostolus, veram talem formam et religionem teneant, ut et stabilitas regni per eos debeat stare et salus populi, sicut decet, per eos debeat Domino auxiliante durare. Et si contra ordine canonico aliquid adtemtare praesumserint, cannonica sententia se noverint esse cohercendos. Unde mediante viro inlustri Lupone duce per iussionem supra fati gloriosi principis Childerici haec omnia, que superius abentur inserta, in omnibus conservari convenit. Quod si quis inmemor, quae superius conpraeensa sunt, contemptor fuerit senodah concilio, canonica se noverit incurrere sententia. Abbates vero vel monachi sub religionem sanctorum patrum in omnibus conversari debeant.