Concilio di Braga I
Concilium Bracarense I · 561 (often dated 563) · Braga
anathematismi
Can. 1
Si quis Patrem et Filium et Spiritum sanctum non confitetur tres personas unius esse substantiae et virtutis ac potestatis, sicut catholica et apostolica Ecclesia docet, sed unam tantum ac solitariam dicit esse personam, ita ut ipse sit Pater qui Filius, ipse etiam sit Paraclitus Spiritus, sicut Sabellius et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Can. 2
Si quis extra sanctam Trinitatem alia nescio quae divinitatis nomina introducit dicens, quod in ipsa divinitate sit Trinitas Trinitatis, sicut Gnostici et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Can. 3
Si quis dicit Filium Dei Dominum nostrum antequam ex virgine nasceretur non fuisse, sicut Paulus Samosatenus et Photinus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Can. 4
Si quis Natalem Christi secundum carnem non vere honorat, sed honorare se simulat jejunans in eodem die, et in dominico, quia Christum in vera hominis natura natum esse non credidit, sicut Cerdon, Marcion, Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Can. 5
Si quis animas humanas vel angelos ex Dei credit substantia exstitisse, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Can. 6
Si quis animas humanas dicit prius in coelesti habitatione peccasse, et pro hoc in corpora humana in terram dejectas, sicut Priscillianus dixit, anathema sit.
Can. 7
Si quis dicit diabolum non fuisse prius bonum angelum a Deo factum nec Dei opificium fuisse naturam ejus, sed dicit eum ex chao et tenebris emersisse, nec aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse principium atque substantiam mali, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Can. 8
Si quis credit quia aliquantas in mundo creaturas diabolus fecerit, et tonitrua et fulgura et tempestates et siccitates ipse diabolus sua auctoritate faciat, sicut Priscillianus dixit, anathema sit.
Can. 9
Si quis animas et corpora humana fatalibus stellis credit astringi, sicut pagani et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Can. 10
Si quis duodecim signa de sideribus, quae mathematici observare solent, per singula animi vel corporis membra disposita credunt et nominibus patriarcharum ascripta dicunt, sicut Priscillianus dicit, anathema sit.
Can. 11
Si quis conjugia humana damnat et procreationem nascentium perhorrescit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Can. 12
Si quis plasmationem humani corporis diaboli dicit esse figmentum, et conceptiones in uteris matrum operibus dicit daemonum figurari, propter quod et resurrectionem carnis non credit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Can. 13
Si quis dicit creationem universae carnis non opificium Dei, sed malignorum esse angelorum, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Can. 14
Si quis immundos putat cibos carnium, quos Deus in usus hominum dedit, et non propter afflictionem corporis sui, sed quasi immunditiam putans ita ab eis abstineat, ut nec olera cocta cum carnibus praegustet, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
Can. 15
Si quis clericorum vel monachorum praeter matrem aut germanam vel thiam vel quae proxima sibi consanguinitate junguntur, alias aliquas quasi adoptivas feminas secum retinent et cum ipsis cohabitant, sicut Priscilliani secta docuit, anathema sit.
Can. 16
Si quis quinta feria paschali, quae vocatur Coena Domini, hora legitima post nonam jejunus in ecclesia missas non tenet, sed secundum sectam Priscilliani festivitatem ipsius diei ab hora tertia per missas defunctorum soluto jejunio colit, anathema sit.
Can. 17
Si quis scripturas, quas Priscillianus secundum suum depravavit errorem vel tractatus Dictinii quos ipse Dictinius antequam converteretur scripsit vel quaecunque haereticorum scripta sub nomine patriarcharum, prophetarum vel apostolorum suo errori consona confixerunt, legit et impia eorum figmenta sequitur aut defendit, anathema sit.
capitula
Can. 1 — De uno ordine psallendi.
Placuit omnibus communi consensu ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis vel vespertinis officiis teneatur, et non diverse ac private, neque monasteriorum consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae.
Can. 2 — De solemnium diebus.
Item placuit ut per solemnium dierum vigilias vel missas omnes easdem et non diversas lectiones in ecclesia legant.
Can. 3 — De salutatione: Dominus vobiscum.
Item placuit, ut non aliter episcopi et aliter presbyteri populum, sed uno modo salutent dicentes: Dominus sit vobiscum, sicut in libro legitur Ruth, ut respondeatur a populo: Et cum spiritu tuo; sicut et ab ipsis apostolis traditum omnis retinet Oriens, et non sicut Priscilliana pravitas permutavit.
Can. 4 — De ordine missarum.
Item placuit, ut eodem ordine missae celebrentur ab omnibus, quem Profuturus quondam hujus metropolitanae Ecclesiae episcopus ab ipsa apostolicae sedis auctoritate suscepit scriptum.
Can. 5 — De ordine baptizandi.
Item placuit, ut nullus eum baptizandi ordinem praetermittat, quem et antea tenuit metropolitana Bracarensis Ecclesia, et pro amputanda aliquorum dubietate praedictus Profuturus ab episcopis scriptum sibi et directum a sede beatissimi apostoli Petri suscepit.
Can. 6 — De primatu episcopi.
Item placuit, ut conservato metropolitam episcopi primatu caeteri episcoporum secundum suae ordinationis tempus alius alio sedendi deferat locum.
Can. 7 — De rebus ecclesiae.
Item placuit, ut ex rebus ecclesiasticis tres aequae fiant portiones, id est una episcopi, alia clericorum, tertia in recuperationem vel in luminaria ecclesiae: de qua parte sive archipresbyter sive archidiaconus illam administrans episcopo faciat rationem.
Can. 8 — De ordinatione alterius clerici.
Item placuit, ut nullus episcopus clericum alterius ordinare praesumat, sicut et antiqui canones vetuerunt, nisi forte signata ipsius episcopi scripta susceperit.
Can. 9 — De orario diaconi.
Item placuit, ut quia in aliquantis hujus provinciae ecclesiis diacones absconsis infra tunicam utuntur orariis, ita ut nihil differri a subdiacono videantur, de caetero superposito scapulae, sicut decet, utantur orario.
Can. 10 — De vasibus altarium.
Item placuit, ut non liceat cuilibet ex lectoribus sacra altaris vasa portare, nisi his qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati.
Can. 11 — De lectoribus ecclesiae.
Item placuit, ut lectores in ecclesia habitu saeculari ornati non psallant, neque granos gentili ritu dimittant.
Can. 12 — De canonicis Scripturis.
Item placuit, ut extra psalmos vel canonicarum Scripturarum Novi et Veteris Testamenti nihil poetice compositum in ecclesia psallatur, sicut et sancti praecipiunt canones.
Can. 13 — Ubi omnes communicant.
Item placuit, ut intra sanctuarium altaris ingredi ad communicandum non liceat laicis, viris vel mulieribus, nisi tantum clericis, sicut et in antiquis canonibus statutum est.
Can. 14 — De oleribus et carnibus.
Item placuit, ut quicunque in clero cibo carnium non utuntur, pro amputanda suspicione Priscillianae haeresis, vel olera cocta cum carnibus tantum praegustare cogantur; quod si contempserint, secundum quod de his talibus sancti Patres antiquitus statuerunt, necesse est eos pro suspicione haeresis hujus officio excommunicatos omnibus modis removeri.
Can. 15 — De auctore excommunicatorum.
Item placuit, ut hi qui pro haeresi aut pro crimine aliquo excommunicantur, nullus eis communicare praesumat, sicut et antiqua canonum continent statuta; quae si quis spernit voluntarie se ipsum alienae damnationi tradet.
Can. 16 — De hi qui se ipsos interficiunt.
Item placuit, ut his qui sibi ipsis aut per ferrum aut per venenum aut per praecipitium aut suspendium vel quolibet modo violentam inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur: multi enim hoc sibi per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur.
Can. 17 — De catechumenis defunctis.
Item placuit, ut catechumenis sine redemptione baptismi defunctis simili modo neque oblationis commemoratio neque psallendi impendatur officium, nam et hoc per ignorantiam usurpatum est.
Can. 18 — De corporibus defunctorum.
Item placuit, ut corpora defunctorum nullo modo intra basilicam sanctorum sepeliantur, sed si necesse est de foris circa murum basilicae usque adeo non abhorret. Nam si firmissimum hoc privilegium usque nunc retinent civitates, ut nullo modo intra ambitus murorum cujuslibet defuncti corpus humetur, quanto magis hoc venerabilium martyrum debet reverentia obtinere?
Can. 19 — De benedictione chrismatis.
Item placuit, ut si quis presbyter post hoc interdictum ausus fuerit chrisma benedicere, aut ecclesiam aut altarium consecrare, a suo officio deponatur, nam et antiqui hoc canones vetuerunt.
Can. 20 — De laicorum gradu.
Item placuit, ut ex laico ad gradum sacerdotii ante non veniat, nisi prius anno integro in officio lectorati vel subdiaconati disciplinam ecclesiasticam discat, et sic per singulos gradus eruditus ad sacerdotium veniat; nam satis reprehensibile est ut qui necdum didicit jam docere praesumat, dum et antiquis hoc Patrum institutionibus interdictum sit.
Can. 21 — De collatione fidelium.
Item placuit, ut si quid ex collatione fidelium aut per festivitatem martyrum aut per commemorationes defunctorum offertur, apud unum clericorum fideliter colligatur, et constituto tempore aut semel aut bis in anno inter omnes clericos dividatur; nam non modica ex ipsa inaequalitate discordia generatur, si unusquisque in sua septimana quod oblatum fuerit sibi defendat.
Can. 22 — De praeceptis canonum antiquorum.
Item placuit, ut quaecumque praecepta antiquorum canonum, quae modo in concilio recitata sunt, nullus audeat praeterire: si quis autem quasi contumax transgreditur illa, necesse est ut de suo degradetur officio. Relectis capitulis Lucretius episcopus dixit: Quia opitulante nobis Domino ea quae ad firmitatem catholicae orthodoxae fidei, vel quae ad officium ordinis ecclesiastici pertinebant unanimi sicut oportebat collatione decrevimus, restat nunc ut ex omnibus his quae per gratiam Dei salubriter statuta sunt, propriam unusquisque nostrum studeat docere atque informare dioecesim. Si quis autem ex nobis in parochiis suis post agnita hujus concilii constituta aut clericum aut monachum sanae huic doctrinae resistentem invenerit aut in aliquo adhuc Priscillianae sectae errore latitare persenserit, et non continuo illum excommunicatum et anathematizatum de ecclesia foris ejecerit, ita ut cum hujuscemodi homine nec cibum aliquis fidelium communicare praesumat, noverit se is qui talem recipit et fraternae esse excommunicationi obnoxium et divinae proculdubio sententiae reum.